Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 57, S. 54
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 57, S. 54

Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Universis imperii fidelibus, quibus presens littera merit ostensa, gratiam suam et omne bouum. Ut in nostris temporibus ven- ditiones et emptiones facte in nostros perveniant posteros, et ne litis occasio prestetur successori, ea quae coram nobis ge- runtur, decrevimus scripture testimonio eternari. Meminerint igitur presentes et futuri, quod fidelis noster Lodowicus de Schiffpha vendidit eccJesie de Otterburg per manus nostras, nobis licentiantibus, bona sua, que dinoscitur habuisse in Or- misheim, videlicet decimam quinque mansium et quadraginta iugera agrorum, et decimam unius vinee et unius orti pro centum libris Metensium. Cum igitur talis emptio et venditio nobis consentientibus sit facta et requisitis, ipsam tenore pre- sentium profitemur et confirmamus, ut nunquam aliquis suorum heredum memoratam venditionem audeat revocare vel infrin- gere. Quod qui fecerit, iram nostram sentiet et offensam. Demum mandamus et sub obtentu gratie nostre firmissime pre- cipimus, ut nullus sit, qui premissam ecclesiam nobis dilectam in memorata* emptione inquietare audeat vel gravare. Et ut minor sit super ipsa emptione ambiguitas, presentem litteram sigillo nostro duximus communiri. Testes sunt hi: Fridericus de Truhindingen, Burkardus prepositus de Aschaffinburg, Ebir- hardus de Hertingisberg et alii quam plures. Actum apud Herbipolim, anno dominice incarnationis m. cc. xxxii., quinto kal. martii, indictione v.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 57, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/03460f15-6d24-4069-811f-e096202ee5a3/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success