Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 238, S. 196
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 238, S. 196


Coram nobis iudicibus curie Spirensis in forma iudicii constituta Demodis, relicta quondam Ebirhardi dicti Sliche de Durenkeim confessa fuit et publice recognovit, se annuatim habere et habere debere ad tempora vite sue unam carratam et dimidiam vini boni et decem modios siliginis et unum mo- dium nucum a monasterio de Otterburg, Mogunt. dyecesis, de bonis sitis in Durenkeim et terminis ibidem, que quon dam maritus suus predictus donavit monasterio sepefato; et confessa fuit, Gotzonem, filium dicti Andeler, et Metzam, fi- liam dicti Sleiche prefati, progenitam de priori uxore ipsius Sleiche, nunc uxorem eiusdem Gotzonis, et eorum liberos post ipsius Demodis obitum a dicto monasterio habere debere an nuatim in redditibus iure proprio dimidiam carratam vini boni in perpetuum ex ordinatione prefati quondam eius mariti. Qui quidem coniuges, Gotzo et Metza videlicet, cum dicto mona sterio taliter convenerunt et ex nunc acceptaverunt, quod cum tales redditus ad ipsos ex morte dicte Demodis, noverce dicte Metze devenerint, quod ex tunc aut viginti libras Hallens. aut tria iugera subscripta eis cedere debent pro redditibus pre dictis in recompensam eorundem a monasterio sepefato, et est hoc in optione coniugum, utrum Hallenses vel iugera re- cipere velint pro redditibus prenotatis vel alterum eorundem. Verum si ipsos continget dicta iugera recipere, ex tunc taxari debent, qui si valent plus aut minus quam viginti libras Hal lens. ex tunc alter alteri secundum plus et minus superad ded fraude et dolo penitus circumscriptis. Et promiserunt dicti.. coniuges, id ratum habere et gratum quemadmodum
187
est prescriptum. Hec est vero specificatio dictorum iugerum, videlicet unum iuger uffem Heidevelt viniferum, et duo iugera vinifera uffeHangen; et asseritur eadem iugera fore libera et absoluta. In cuius rei testimonium sigillum curie Spirensis presentibus est appensum. Datum anno Domini m.cc.lxxxvii. feria secunda post Misericordia Domini.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 238, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/09e81f52-b0df-4c75-bb2d-660367437734/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success