Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 415, S. 380
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 415, S. 380
Ludovicus Dei gratia Romanorum imperator, semper Au gustus. Universis sacri imperii fidelibus presentes litteras in spectuns in perpetuum. Nulla virtutis nostre merita, pietatis et misericordie opera plus celsitudini nostre ad felicitatem sa- lutis eterne, quam desideranti animo optinendam, Dee con cederle, prosequimur et veneramur, nobis conferre poterunt et valere quam hoc, per quod augmento cultus divini per ordi- nationem et prospectionem nobis divinitus creditam et commis- sam iugiter intendimus et instamus consulendo, precipue reli- giosorum nominam et piorum Jocorum nostris propitiationibus, conservando et multiplicando eis privilegia, libertates, conces- siones, approbationes et confirmationes per divos Romanorum imperatores et reges, predecessores nostros illustres, ipsis tri buta ac concessa seu generosius traditas et donatas. Devotis igitur supplicationibus religiosorum virorum Heinrici abbatis et totius conventus monasterii de Ottirburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, quibus propter monastice discipline luminositatem, de qua in nostro maiestatis conspectu multipliciter commen- dantur, divini numinis principaliter ob respectum, benevolen- tius annucntes, ipsis ac dicto monasterio omnia privilegia, a clare recordationis Heinrico sexto Romanorum imperatore, rege Ottone quarto ac alia qualibet privilegia ab illustri Fri- derico ultimo Romanorum imperatore suoque filio rege Hein rico ac rege Rudolfo et Alberto sibi pie concessa, seu con- cessas, de solita nostra dementia approbare, ratificare et con firmare clementius dignaremur. Nos vero, ducti spiritu et in- stinctu, predictis abbati, conventui et monasterio omnia pri vilegia, libertates, iura, immunitates, concessiones et gratias, ipsis a prefatis nostris predecessoribus, Romanorum imperato- ribus et regibus elargita seu elargitas, et specialiter privile gium confirmationis recolende memorie Heinrici (vii.) impe- ratoris novissimi, cum omnibus suis clausulis insertis et arti- culis interiectis : « Ad hec etiam compositionem amicabilem «seu arbitrariam inter dictos abbatem et conventum et suum «monasterium ex una, et prudentes viros consules et cives de «Lutra fideles nostros super duobus vivariis, videlicet in ripa «Esselsfurt sub villa Gerswilr sitis, ex parte altera, mediante «prefato quondam Alberto Romanorum rege habitam, prout
371
«in litteris eiusdem quondam Alberti Romanorum regis ple- «nius continetur», auctoritate regia confirmamus, approbamus, ratificamus et presentis nostri scripti serie confirmamus. Ad hec ipsos et dictum eorum monasterkim cum universis per- sonis, rebus et possessionibus, curtibus eidem monasterio an- nexis, aquis et nemoribus in nostram et imperii protectionem recipimus specialem. In quorum omnium robur et testimonium evidens ipsis presentes dari et sigillo maiestatis nostre iussi- mus communiri. Datum in Esselinga die veneris ante domi nicam, qua cantatur Domine ne longe, anno Domini m.ccc.xxx. regni nostri anno xvi., imperii vero ш.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 415, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/609ecaaa-a5a5-4d9b-8ea9-851f65682f32/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success