Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 185, S. 149
Nos Reinhardus de Honecken et Kunigundis uxor nostra. Universis tam presentibus quam futuris, quibus innotuerit pre sens scriptum, volumus esse notum, quod nos collecta manu parique consensu duo prata nostra in superiori parte ville Ot terbach sita, vulgariter an der Vorte nuncupata, et in dem Morgene, titulo proprietetis ad nos pertinentia, cum censu qua tuor solidorum denariorum Lutrensium et quatuor capponum, qui nobis annis singulis de area domus et curie lapidee Mach- tolfi et uxoris sue Elizabed de Lutra perveniebat, pro quinqua- ginta talentis Hallens. viris religiosis et in Christo dilectis, do mino . . abbati et conventui de Otterburg vendidimus et assig- navimus sollempni donatione ipsis libere et quiete perpetuo possidenda, absque nostra nostrorumque successorum omnium contradictione qualibet seu reclamatione. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentem litteram nostro sigillo et sigillo domini I . . prepositi et civium Lutrensium duximus ro- borandam. Nos I .... prepositus de Lutra et universi cives civitatis Lutrensis predicte ad petitionem domini Reinhardi de Honecken et domine Kunigundis, uxoris sue, nostra sigilla presentibus duximus apponenda. Actum et datum anno Domini
M.CC.LxXiiIi.
140
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 185, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/2cf5474b-0cc7-4bb2-8786-f86e4b8fe434/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success