Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 29, S. 34
In nomine Domini, amen. Arnoldus, Dei gratia decanus sancte Marie ad gradus in Moguntia, iudex a sede apostolica delegatus, omnibus has litteras inspecturis salutem. Cum ea, que scripture memorie commendantur, si in oblivionem 'vene- rint, de levi ad hominum possunt memoriam revocari. Hinc est, quod nos tam presentis quam future etatis hominibus ea, que coram nobis pro tribunali sedentibus acta sunt, presenti scripto duximus intimanda, videlicet quod dum super iure pa tronatus ecclesie in Santbach et decima in Erlebach citra rivum versus Ottirburch inter ecclesiam de Otterburg et Eberhardum militem de Radecophio, de Alzeya oriundum, questio vertere- tur, idem miles in predictis nichil se iuris habere in iudicio
25
coram nobis est publice protestatio, et si aliquod ius ei forsitan videretur competere in predictis, illi liti exhabundanti renun- tiavit sollempniter coram nobis. In cuius rei evidentiam sigillo nostro et iudicum delegatorum ecclesie Moguntine, et sigillo Cristiani prepositi sancti Victoris, in cuius territorio predicta ecclesia in Santbach sita est, presentem paginam fecimus com- muniri. Testes autem hi sunt Meffridus abbas de Arnsburg, ordinis Cysterciensis, Godfridus custos, Cristianus cantor maio- ris ecclesie, Rymundus scholasticus, Godfridus cantor, Reinerus canonicus saucti Stephani, Arnoldus decanus, Billungus cantor, Theodoricus cellerarius, magister Fridericus, Godeboldus cano nicus sancti Victoris, Emercho scholasticus, Berwelfus cantor sancte Marie ad gradus Moguntie, et quam plures alii. Acta sunt hec in claustro maioris ecclesie Moguntie anno dominice incarnationis m. cc. xviii., idibus martii iii., pontificatus do- mini nostri Syfridi archiepiscopi Moguntini anno xvii.
3i. Konrad probst zu St. Viktor in Mainz schiedrichtet den streit der klöster Otterberg und Münsterdreisen wegen eines guts zu Dörrmoschel. 1219 feb. 8.
Conradus Dei gratia sancti Victoris in Moguntia prepositus. Omnibus hoc scriptum inspecturis salutem in vero salutari. No- verint omnes, tam presentes quam futuri, quod cum inter con- ventum de Otterburg, ordinis Cysterc. et conventum de Mona sterio regularis institutionis, super predio, quod Siccamushela dicitur, controversia verteretur, tandem pro bono pacis et quietis arbitrio nostro se pars subiecit utraque, fide data promittens, ut quidquid super controversia memorata statuere ex arbitraria potestate vellemus, utrisque inviolabiliter observarent. Nos igi- tur pensatis meritis cause, de prudentum virorum consilio, Deum pre oculis habentes, presentibus partibus sic duximus statuendum: Quatenus predium iam dictum ecclesia de Otter burg de cetero pleno iure possideat, ita ut ecclesia de Mona sterio in eodem predio nichil iuris ultra sibi valeat vendicare. Preterea statuimus, ut ecclesia de Otterburg ecclesie de Mona sterio quinquaginta solidos Wormatiensis monete sola duntaxat vice persolvat, ut omnis inter partes dissensio penitus conqui- escat. In cuius rei evidentiam presentem paginam sigilli nostri impressions duximus muniendam. Ad maiorem etiam cautelam
26
nostri arbitrii confirmandi gratia ecclesie maioris et sancti Petri prepositi, et custos maioris ecclesie, iudices delegati ecclesie Moguntine, presenti cedule suum sigillum apponere decreve- runt. Huius rei testes sunt : Conradus ecclesie Laurissensis, et Hertwicus sancti Dysebodi abbates, Boppo maioris ecclesie, et Waltherus sancti Petri in Moguntia decani, magister Herbor- dus, maioris ecclesie canonicus, Sigewinus sancti Johannis can tor et alii quam plures. Acta sunt hec anno incarnationis m. cc. xIx., vi. idus februarii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 29, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/49f1b432-62e6-4942-b2f8-c99fc1f003b0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success