Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 165, S. 134
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 165, S. 134


Iudices Wormatienses. Constituta in presentia nostra soror Cristina Wormat. publice est confessa, quod tres iornales vi- nearum apud Guntheim sitarum . . abbati et conventui de Ot terburg donaverit et pleno iure transtulerit in eosdem, ita quod fructus, quos nunc de ipsis vineis percipit idem, quar tam partem percipiet eadem Cristina temporibus vite sue. Ven- ditionem etiam domus ipsius domino Merbodone de Bilenstein, canonico Wormatiensi factam, quam dictus . . abbas et con
125
ventus ab eadem sorore iure legati petebant, predictus abbas et conventus ratam habent et gratam. Ipsa quoque soror do- nationem huiusmodi innovans in forma iudicii coram nobis pro- misit fideliter in seculari iudicio, ubi dicte vinee site sunt, eisdem vineis renuntiare, quandocunque ex parte ipsius con ventus fuerit requisita, nec contra predicta aliquo tempore fa- cere vel venire. Actum anno Domini m.cc.lxx. , feria quarta post dominicam Oculi mei, presentibus domino Merbodone predicto, magistro Petro canonico Nove Domus, magistro Got- frido canonico sancti Andree et Gerlaco dicto Pullo canonico ecclesie sancti Pauli Wormatie, et aliis quam pluribus. In cuius rei testimonium presens scriptum nostro et . . abbatis de Ot terburg sigillis et sigillatum in testimonium et memoriam pre- missorum.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 165, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/55dbeb7c-5e8e-4fd2-8532-0c2960fb62f9/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success