Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 148, S. 123
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 148, S. 123


Noverint tam presentes quam posteri Christi fidelium uni versi, quod ego Godelmannus dictus de Metis, presentium serie Otterb erg er Urkuodenbuch. g
114
publice profitendo recognosco, me una cum uxore mea Ger trudi pie memorie defuncta contulisse ante annos plurimos omnia bona nostra in Horsulzen, in quibuscunque rebus con sistant, cum communi consilio et libera voluntate, viris reli- giosis et in Christo dilectis domino . . abbati et.. conventui de Otterburg, prout in forma contractus super hoc confecti, sub sigillis venerabilis domini Landolii videlicet Wormatiensis episcopi et maioris ecclesie capituli civiumque civitatis eius- dem, liquere poterit evidenter. Preterea ad maiorem certitu- dinem collationis supra dictorum bonorum decrevi per assen- sum dilectorum consanguineorum meorum, virorum nobilium Volmari de Metis, Iohannis de Scharphenecken, Ebirzonis de Wormatia, Heinrici dicti de Heich, antique donationis con- tractum fideliter renovare, ne ab ullo meorum heredum in dictis bonis nominate ecclesie Otterburgensis fratres possint aliquatenus molestan, sed ad impetrandum apud altissimum eterne salutis remedium michi ac omnibus meis progenitori- bus devotius et quietius domino Iesu Christo valeant famulari. In cuius rei testimonium et cautionis debite firmitatem pre- sentem litteram sigillo meo ac predictorum consanguineorum meorum sigillis memorate ecclesie tradidi roboratam. Datum anno Domini m.cc.lxvi.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 148, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/9f37f722-a2bc-49b7-a5fc-5b37252c64c0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success