Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 194, S. 155
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 194, S. 155


w. {um 1275)- 7 „ ,. - ç
Noverint universi presentium inspectores, quod nos duo fratres, ego Merbodo senior et Merbodo iunior de Bylenstein, sicut quondam tempore vite fratris nostri Wernheri, cogno mento Kolbe, pari consensu nichil nos recognovimus iuris habere in toto et in omni allodio, quod habent domini ac fratres de Otterburg in advocatia nostra in Santbach, quod et ipsum ab antecessoribus et parentibus nostris ad predictos fratres libera manu et legitima donatione testamentaliter est devolutum, precipue tamen a patruo riostro Ulrico maiore preposito in Wormatia, sie et presentium tenore protestamur, Otterberger Urkundenbuch. 10
m
quod in prefato allodio, videlicet ecclesia Santbach et sacer dote et iure patronatus ipsius ecclesie et curia, nec non et molendino ibidem sito predicti fratres quieta possessione in- concussi, ab omni exactione et servitio liberi, suo iure gau- dentes, propriis redditibus in pace fruentur, ea tarnen forma, ut in eadem advocatia, que modo spectat ad Merbodonem iuniorem, quidquid extra septa ecclesie cymiterii, curie et mo- lendini tam ab ipsis possessoribus quam a quocunque homi- num quacunque de causa rixose presumptum fuerit, sub vice iudiciariâ advocalo respondebitur ; quidquid vero buiusmodi infra septa fuerit commissum, domino abbati et fra tri bus suis emendabitur. Ceterum vero quidquid prefati fratres in ea dem advocatia postea vel emerint, sive testamento et elemo- sina receperint, exactioni et debite servituti subiacebunt. Hec autem ut rata permaneant, sigillo meo et fratris mei et.. prepositi de Lutra et Reinhardi sculteti et Syfridi fratris sui decrevimus roborare, qui et factum cum pluribus honestis vi- ris, qui interfuerunt, contestantur,
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 194, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/4d46668c-0cd8-4193-842e-0f5c0dea09a7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success