useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 143
Signature: 143

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
145. Philipp und Werner gebrüder herrn von Falkenstein verkaufen ihre guter zu Kallstadt dem kloster Otterberg. 1264.
Source Regest: 
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 143, S. 120
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 143, S. 120

    Graphics: 
    x

    Nos Philippus et Wernherus germani dominique de Valken- stein, tenore presentium protestamur et notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod nos pari consensu et libera voluntate, provida deliberatione prehabita, cum consilio patris nostri omnia bona nostra in Kalstat, ad nos iure hereditatis atque titulo proprietatis legitime pertinentia viris venerabilibus et in Domino dilectis domino Friderico abbati et conventui ec- clesie de Otterburg pro centum libris Hallens. vendidimus rite ac rationabiliter, accedente consensu et debita effestutatione col- lateralium nostrarum, in perpetuum possidenda libere et quiete,1 sine omni reclamatione seu contradictione. omnium heredum nostrorum nobis legittime succedentium, promittentes eisdem dominis bona fide, quod siquis in dictis bonis, quod absit, im- pedierit in posterum per ,nos et nostros heredes venditionem taliter a nobis factam, ei perpetuum silentium imponemus cum omni impetitione, per quoscunque exorta fuerit, deponenda , dictosque fratres in supradicta emptione indempnes per omnia conservare. Adiicientes nichilominus, quod ad resignanda antefata bona, prout iuris ordo expostulat et requirit, Heilmanno bur- gravio de Wachenheim loco nostri plenariam dedimus auctori- tatem, cum nos resignare eadem bona personaliter nequeamus. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, presentem litte- ram nostris sigillis, nec non et ob perhenne testimonium sigillo patris nostri duximus roborandam. Super horum bonorum iam dictorum emptione fuerunt dominus Merbodo de Wartenberg, Syfridus sancti Albini, Losenab, Hugo dictusBubo, Herbur- dus de Karlebach, Heilmanhus Burgravius de Wachenheim, Conradus de Sterenberg et alii quam plures de nostris castren- sibus fide dignis. Datum et actum anno Domini m.cc.lxiiii.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.