Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 156, S. 128
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 156, S. 128

H. Dei gratia Spirensis episcopus, imperialis aule cancel- larius. Noverint universi presentium inspectores, quod Cuno dictus Naldeysen miles et Iohannes dictus Lyeschere filius eius- dem de Durenkeim unanimi consensu ipsorum et nostro co ram nobis, ob honorem Marie virginis gloriose, nec non pro remedio anime coniugis sue et animarum suarum remedio, ad altare beàte Marie et claustro Otterburg de allodio suo, quod habent in villa nostra Buheln, quadraginta maldra dictis Cunoni et Iohanni singulis annis solvente, de quibus quadra ginta maldris viginti post mortem patris singulis annis dicto claustro donarunt liberaliter et legarunt, ipso tamen C. quoad vixerit et si voluerit, dictis maldris nichilominus percepturo. In cuius rei testimonium et memoriam perhennalem ad peti- tionem dominorum de Ottirburg et dictorum Cunonis et Ioan- nis presentem litteram nostri sigilli munimine duximus robo- randam. Actum anno Domini m.cc.Lxvii., vi. feria infra octa- vam penthecostes.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 156, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/82a6f7de-3b6e-4083-8618-c6278462b7f8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success