Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 420, S. 388
Nos Hartmannus de Landesberg, decanus, et capitulum
379
Spirensis ecclesie. Tenore presentium publice recognoscimus ad universorum notitiam deducentes, quod, cum inter hono- randum virum Gotfridum de Azzelnheim, canonicum ecclesie nostre ex una parte et venerabilem in Christo dominium Hein- ricum abbatem monasterii in Ottirburg, ordinis Cysterc. Mo- gunt. dyecesis, nomine sui monasterii ex altera super bonis et rebus quibusdam quondam Symonis de Randecken, canto ris ecclesie nostre lis et discensio oriri et moveri posse spe- rarentur, idem Gotfridus pro se, . . abbas vero pro se et suo monasterio coram nobis presentialiter constituti, super omnibus iuribus et actionibus, que ipsi Gotfrido super bonis et rebus huiusmodi contra dictum . . abbatem et sumum . . conventum et monasterium competerent, aut competere pos- sent, nostre discussioni, pronuntiationi et diffinitioni se sponte et ex certa sententia submiserunt et subiecerunt, promitten- tes, se grata et firma tenere, que super huiusmodi questio- nibus et litibus per nos pronuntiata forent aut etiam diffinita. Quibus sic pactis idem Gotfridus nomine ecclesie et suo con tra eundem . . abbatem petendo proposuit coram nobis, quod ipse . . abbas quingentos modios siliginis, ducentos modios spelte, vasa argentea, utensilia, duos equos viginti libras Hal- lens. de bonis dicti quondam cantoris detineret et occuparet, qne omnia ecclesie nostre in remedium ipsius cantoris, ut asseruit, cedere debebant; et si casu aliquo ecclesia nostra ab eisdem excluderetur, sibi tamen tamquam heredi dicti can toris ab intestato venienti, ut asseruit, debebantur; et petiit ipsi ecclesie, vel ea exclusa sibi iure predicto tamquam he redi bona restitui supradicta: prefato abbate ex adverso res- pondente et dicente, quod bona supra specificata et petita ex donatione dicti cantoris et pro remedio anime sue monasterio suo rite facta ad suum monasterium devenissent et ad ipsum donationis tytulo pertinerent; et ad hoc probandum se obtu- lit coram nobis. Testibus igitur, quos idem abbas ad firman- dam suam intentionem producere voluit, per nos debite re- ceptis, examinatis et eorum dictis in scriptis redactis, et de- mum partibus volentibus publicatis, auditis etiam, que partes ipse pro iure suo dicere et proponere poterant vel debebant, et tandem pronuntiationem et diffinitionem nostram super pe- titis et actitatis coram nobis, partibus ipsis petentibus, nos, quia in dubium vertebatur, an Cantor ipse bona predicta do
380
nare potuisset, lectis et examinatis super petitione Gotfridi pre- dicti et iure partium privilegiis, ecclesie nostre consuetudinibus et statutis, examinatis etiam aliis, que examinanda erant in premissis, collatione et deliberatione inter nos prehabita suffi cient!, in Dei nomine pronuntiamus, dicimus et sententiando diffinimus, quondam dominum cantorem predictum de dictis bonis suis donando disponere potuisse. Et quia donationem, quam dictus . . abbas inducebat, et intentionem eius invenimus sufficienter probatam, in Dei nomine pronuntiamus, dicimus et sententiando diffinimus, bona petita ad ipsum . . abbatem et suum monasterium pertinere, nec ecclesie nostre aut ipsi Got- frido ius aliquod competere in eisdem; absolventes eundem . . abbatem et suum monasterium super bonis supra petitis ab im- petitione dicti Gotfridi nomine ecclesie et suo proprio intentata. Super viginti quatuor libris Hallens. quas Heinricus dictus Scheffener testis penultimus per dictum . . abbatem coram nobis productus se de bonis dicti quondam cantoris ad mona sterium predictum asserit deportasse, et se eas iuxta cantoris dispositionem erogasse, que quidem viginti quatuor libre in iudicium deducte non fuerunt, nichil ad presens pronuntiantes, sed ecclesie nostre, cui solutis debitis dicti quondam cantoris, deductis etiam legatis per eum et donatis monasterio predicto, residium siquid foret, iuxta ipsius cantoris dispositionem cedere debet, petitionem ipsius pecunie contra eum, a quo et in quantum de iure petenda fuerit, reservamas, sigillum nostri capituli in premissorum omnium testimonium presentibus ap- pendentes. Lata est hec pronuntiatio et diffinitio in loco capi tulan ecclesie nostre anno Domini m.ccc.xxxi. feria v. post epiphaniam eiusdem.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 420, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/8d66184e-7955-46b4-b1ac-f5f8301bbdd6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success