Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 220, S. 176
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 220, S. 176


Nos F.. et Emicho comites de Liningen. Tenore presen- tium protestamur et notum esse volumus universis, quod nos
167
ob dilectionem et omnimodam precum instantiam fidelium no- strorum Marquardi de Frisenheim et filiorum suorum Conradi et Marquardi venditionem cum dominis de Otterburg, domino Heinrico abbate videlicet et conventu, per eosdem de Frisen heim factam de triginta sex maldris spelte de proventibus bono rum ac curie in Ganenbach, que iidem a nobis in feodo tenue- runt, litteris presentibus approbamus. libertantes eam a iure et ab onere feodali propter gratam et sufficientem recompensam per Conradum de Wartenberg de bonis suis in Ichenbach sitis, quemadmodum idem Conradus patentibus suis litteris olim Mar- quardo nominato obligaverat ad recompensam faciendam pro dictis triginta sex maldris spelte in Ganenbach superius memo- ratis. Ut autem huius venditionis libertatio a nobis et ab om nibus in futurum irrevocabiliter perseveret rata et inconcussa dominis de Otterburg memoratis, presentem litteram nostris sigillis in testimonium et robur omnium pretactorum duximus roborandam, cum appensione dicti Conradi de Wartenberg si- gilli in testimonium recompense supradicte in Ichenbach nobis facte. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxx. primo, feria iiii. post dominicam Invocavit.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 220, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/885d7f2c-0004-46fe-bd41-ad177dd4b4e0/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success