Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 298, S. 257
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 298, S. 257



248
Decanus Cellensis iudex a reverendo patre domino Ger hardo, sancte Mogunt. sedis archiepiscopo constitutus. Tenore presentium constare volumus universis, quod in presentia do- mini Eberhardi plebani ville Albesheim ex parte nostri locum nostrum occupante, nec nоn coram . . sculteto et . . scabinis ville Albesheim aliisque viris ydoneis pluribus Rudigerus Cam- panator conduxit pro religiosis abbate et conventu de Otter- burg duos iornales sitos apud ecclesiam in Hornshecken an- nuatim pro if. maldris siliginis, infra assumptionem et nati- vitatem beate Virginis, quamdiu vixerit, assignandis. Subpigno- ravit autem cum if. iugero sito in via Russingen, ita sane quod post obitum ipsius ipsi iornales cum prescripto subpig- nore ad proprietatem ipsorum . . abbatis et conventus de Ot terburg pleno iure cum omni genere fructuum, quos tunc habuerint, pro salute anime sue revertantur, contradictione heredum suorum qualibet non obstante. Similiter Bertholdus Holheymer et Alheidis uxor sua coram eisdem conduxerunt pro eisdem religiosis albam vineam, tres iornales continens, annuatim if. maldris siliginis eodem tempore, quamdiu vixe- rint assignandis. Subpignoraverunt autem cum uno iugero su per Eschklingen, ita sane ut post obitum amborum ipsi ior nales cum iugere prescripto ad proprietatem ipsorum . . abba tis et.. conventus de Otterburg pleno iure cum omni genere fructuum, quos tunc habuerunt, pro salute anime sue rever tantur, contradictione heredum suorum qualibet non obstante. Similiter Ludovicus nec non uxor sua legittima coram eisdem conduxerunt bona dictorum dominorum . . abbatis et conven tus, que quondam etiam fuerunt eiusdem Ludovici, tribus iugeribus in. Hjerstaszfin memorata pro quatuor maldris sili ginis Wormat. mensure iure hereditario infra assumptionem et nativitatem beate Virginis in omnem eventum religiosis de Otterburg assignandis. Subpignoraverunt autem communicata manu dimidium iuger prati in Riden, consultaneus Heinricus epö.; ita sane; quod ipsa bona apud unum heredem indivisa permaneant, et quidquid censuum vel precarie inde contingit dari, hoc ipsi totum expedient, nec etiam ipsi ea vendere po- terunt, alienare vel commutare. Si autem ipse vel heres suus in prescriptis articulis negligens inveniretur, sepedicti religiosi
249
de Ottirburg bona sua cum subpignore reassumere sibi pote- runt, contradictione qualibet non obstante. Sunt autem hec bona: In Herstraszen tria iugera, consultanei Wegener et plebanus - in WàïïwènTTéîm ; item ibidem unum iuger inferius, consultaneus Heinricus dictus Garbe; item in Crummenerde duale, consultaneum nobis et dominis de Gellen; item in via Steden dimidium duale, consultaneum dominis de Cellen; item iuxta vineas Steden duo iugera, consultanea domino Morshei- mer. Item in alio campo in Steinlenden if. iugerum, consulta neus Rudolfus Nagel; item ibidem exterius duo iugera, consul taneus Schelhammer de Russingen ; item ibidem retrorsum duo iugera, consultanea Rudolfo Nagel ; item tria iugera, attingentia Kelen, consultaneus dictus Himmel; item in Wildenburnen unum iuger, attingens Heygerfelt. Et quia hec omnia et sin gula prescripta coram nuntio nostro et. . scultetis et . . scabi- nis ville Albesheim in publico sunt facta, et per scabinos sub debito iuramenti approbata, pro memoriali perpetuo nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum et actum anno Do mini M.ccc. quarto, in crastino beati Anthonii.
NB. Habemus etiam duas litteras domini cantoris sancte Ma rie ad gradus, unam scilicet admonitionem ad abbatem et con ventual de Rodenkirchen et plebanum de Albesheim, canoni cum monasterii predicti, ut desistant ab impetitione, qua nos et conventum nostri monasterii impetiverunt super decimam in Albisheim, alioquin in eadem excommunicantur. Ac deinde ab eodem cantore habemus aliam litteram, scilicet diffinitoriam sententiam pro nobis de eadem decima, et quod dicti religiosi condempnantur in expensas litis, nobis solvendis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 298, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/aaa14b70-f838-47ab-936c-06072aba5a8b/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success