Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 241, S. 198
Gerhardus, Dei gratia sancte Mogunt. sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germam'am archicancellarius, dilectis in Chri sto .. abbati et conventui monasterii in Ottirburg, Cysterc. ordinis, salutem in Domino. Digne agere credimus, cum be- neficentie nostre manum porrigimus in his negotiis, in quibus pium videmus propositum, et cultus divini devotio procuratur. Sane volentes vos et monasterium vestrum munere beneficen- tie prevenire, ecclesiam parochialem sancti Albini, Mogunt. dyecesis, in qua ius patronatus dinoscimini obtinere, vobis donamus et conferimus et in vestrum transferimus monaste rium, et litteris presentibus unimus eidem, ita sane quod pro- ventus eiusdem ecclesie possitis vestris usibus applicare, as- signata presbytero, qui pro tempore officiabit eandem, con grua de ipsius ecclesie proventibus portione, unde et honeste sustentari valeat et subportare omnia, que incumbent, nostro, successorum nostrorum, archidiaconi loci et cuiuslibet alterius iure salvo. Nulli ergo omnino homini liceat hanc nostre con- cessionis et unionis paginam infringere vel ei ausu temerario
189
contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indigna- tionem omnipotentis Dei et nostre persecutionis sententiam se noverit incursurum. Datum anno Domini m.cc.x�?, xvii. кa- leod. maii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 241, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/ed89ced9-105a-4b28-a7fe-dc51f818146d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success