Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 154, S. 127
Nos Wernherus et Sifridus fratres Ringravii. Tenore pre- sentium profitemur et notum facimus universis, quod nos iusto venditioni titulo vendidimus Heinrico genero Zeizolfi, civi Wormatiensi, omnia bona nostra, que habebamus in terminis ville Rindorincheim sita, sive illa bona fuerint agri campestres, prata sive cappones censuales, et omnem impetitionem sive impedimentum, quod idem Heinricus ex parte filiorum Iacobi militis dicti de Lapide sustinet vel sustinuerit in bonis predi ctis, nos duo fratres una cum Philippo de Bolandia, nostro consanguineo, promittimus fide prestita corporali infra anni spatium presentis deponere nos debere per iustitiam vel amice. Quod si non fecerimus, in civitate Wormatiensi omnes tres tamdiu erimus fide iussorie comedentes, donec dicto civi im pedimentum quodlibet deponatur, hoc adiecto, quod si dictus Philippus personaliter Wormatiam venire non possit ad fide- iubendum, quod ipse servum filium militis cum equo Worma tiam pro se mittet fideiussorie comedentem. In testimonium et robur premissorum presentem litteram dedimus nostris si- gillis atque sigillo Philippi nostri consanguinei communitam. Datum Wormatie anno Domini m.cc.lxvi., in vigilia beati Iohannis Baptiste.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 154, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/bedb422e-9c1b-4b4f-995f-7b8beacf6b98/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success