Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 149, S. 124
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 149, S. 124


Noverint universi presentium inspectores, quod nos Fride- ricus comes de Liningen ad petitionem Conradi, filii Gotfridi de Lutersheim, qui proprio1 caret sigillo, et suorum heredum nostris litteris presentibus protestamur, quod cum idem Con- radus divinitus inspiratus .. abbati et. . conventui de Otter burg liberaliter contulisset unum iugerum inter bona ipsorum in Rodenbach situm, dicti cenobii domini atque fratres eidem Conrado et suis heredibus per recompensationis beneficium decem iugera agri campestris in Lutersheim sita concesserunt pro quatuor maldris siliginis Wormat. mensure infra assump- tionem et nativitatem beate Virginis annis singulis ipsorum ecclesie presentandis libere et quiete iure hereditario possi- denda; ita tamen, quod si dicta annona nominate ecclesie prescripto termino non fuerit assignata, dicti Conradus et sui
115
heredes dictorum iugerum concessione erunt privati pariter et frustrati. Nullam etiam in antescriptis iugeribus vendendi aut alienandi vel in statum alienum commutandi habebunt penitus facultatem. Ut autem hec rata et inconcussa permaneant, pre senten! litteram nostro sigillo decrevimus roborandam. Actum et datum anno Domini m.cc.lxvi.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 149, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/c8f8eb94-38df-4b38-ad38-3c1cd0fb3c9d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success