Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 33, S. 204
Current repository:
Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 33, S. 204


Ne rerum gestarum seriem quorumlibet posterorum calumpnia depravari contingat, necesse est eam certo literarum testimonio con- munitam transmitti noticie futurorum. Igitur ego Dyetmarus de Hohenwerch desidero scire tam posteros quam presentes, quod
DES KLOSTERS ST. BERNHARD. 191
libero utens arbitrio Decem solidos et sex denarios reddituum libere et proprietarie hereditatis mce, sitos in villa Waiczendorf, quos iure successionis et particione hereditatis ex morte matris mee sor- titus sum, venerabili conventui sanctimonialium de sancto Bern hardo in Chrueg pleno iure racionabiliter vendidi pro duodecim talentis denariorum wiennensis monete quos me plenarie recepisse profiteor, ipsosque redditus cum iure proprietatis et advocacia et omnibus suis pertinenciis integraliter resignavi predicto conventui cum libertate perpetua possidendos. Et licet isti sint redditus, quos cum ceteris bonis pie memorie mater mea predicto conventui testa- mentaliter delegavit, tamen per determinacionem arbitrorum, videlicet avunculi mei Stephani de meyssow et chunradi de PHiendorf addicti sunt et additi sorti mee. Preterea ego sub caucione presencium conpromisi, quod predicta bona contra omnium inpetitorum insultus omnimodis defensare liberaque reddere debeam et quieta, prout secundum conmune ius terre proprietarie possessio- nes suorum expetunt tutamina venditorum. In huius rei testimonium sepedicto conventui tradidi, has patentes literas sigilli mei munimine, nec non eciam sigilli predicti avunculi mei de meyssow munimine roboratas. Testes sunt Aloldus et Hainricus filius eius dicti de Cheyow. Hadmarus et Wolfingus dicti de Sunnberch. Hadmarus etAlbero de Schonberch. Hugo tuerso de Liechtenvels, isti ministeriales. Hainricus Wiltperger et Lewtwinus gener eius. Engelbertus iudex de Horn et Albero Walkerstainer. Clientes et quam plures alii fide digni. Datum et actum Wienne Anno domi- nice incarnacionis Millesimo Ducentésimo Nonagesimo septimo Octavo idus Augusti hoc est in die sancti Sixti pape et Martiris.
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 33, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterStBernhard/1de99f42-0490-4b59-846f-f7aabc83a7b2/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success