useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 13
Signature: 13

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
^fj (Roth.) Nota, quod predictus dux Austrie ac postea coronatus in regem Romanorum recepit monasterium in regiam defensio- nem, ut sequens litera protestatur. (Urkunde Nr. 16. - Dat. Wien 17. Jan. 1305.)
Source Regest: Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 13, S. 179
 

ed.
Current repository
Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 13, S. 179

    Graphics: 
    x

    Albertus dei gracia Romanorum Rex Semper Au gustus. Omnibus imperpetuum. Si hiis, qui sub obtentu sacre reli- gionis assidue diuinis mancipantur Officiis, aures benigno fauore nostre celsitudinis aperimus eorum satis facientes affectui; credimus ipsos auidiores in sacri sustentatione imperii et deuotiores in orationis constantia permanere pro nobis, atque apud remuneratorem bonorum omnium superius nos premiis ampliari. Eapropter cum religiose et deuote in christo. Abbatissa et Conventus sanctimonialium Monasterii sancti Bernhardi in Chrvg ordinis Cysterciensis Pataviensis dyocesis pro defensionis Regie gratioso presidio et confirmacionis bonorum suorum beneficio, quo quietius et liberius vite contempla- tiue possint intendere, et vacare, preces humilitatis sue coram nostra dementia fuderint supplicando: Nos devotionem sinceram, qua cedem abbatissa et sorores sui Conventus diuini cultus obsequiis iugiter et ardenter inuigilant pio animo attendentes . Considerantes quoque

    166 DAS STIFTUNGSBUCH

    clementius fidei puritatem, qua etiam circa nos et Sacrum Romamim Imperium feruere et choruscare dicuntur, ipsas, abbatissam, Sorores et monasterium una cum personis, hominibus suis et possessionibus vniuersis, quos et quas in presentiarum iuste et rationabiliter possi- dere noscuntur, in nostram et sacri Romani Imperii gratiam et pro- tectionem recipimus specialem. Necnon in habundantioris cautele patens ¡udicium bonorum et iurium possessiones eisdem sanctimonia- libus et monasterio suo per quoscunque donatas, traditas, legatas et venditas seu alio iusto tytulo acquisitas ipsis habendas et tenendas perpetuo approbamus, et scripti presentis patrocinio ex certa scien- tia conûrmamus, Huiusmodi iuribus et bonis prout ex litteris inde confectis expresse et distincte collegimus, in specie declaratis. Vide licet in Gvmpendorf sex talentorum et vigenti duorum denariorum redditus. In Celderndorf unius talenti redditus. In Waitzen- dorf quatuordecim solidorum et octo denariorum redditus, et in Horn novem solidorum redditus per serenissimam Elyzabeth Romanorum Reginam contectalem nostram karissiman traditos et do natos. Item in Levtacher redditus decem talentorum et vnam ma- geriam. In Radendorf ius proprietatis de octo talentorum redditi- bus. In Pvlka vnam vineam dictam Witisser. In Levtacher vnam vineam dictam Swipe l. Et in Retzbach vnam vineam dictam Retzpacher. Quos et quas donaverunt quondam Heinricus Co mes de Hardek et Wilwirgis vxor ipsius. Wentendorf tres laneos cum dimidio, soluentes decem et octo solidos minus sex denariis. In Wetzleinstorf decem Laneos septem areas vnum agrum et ortum, ac jus proprietatis duorum et dimidii Laneorum. Item ibidem jus proprietatis duorum Laneorum et dimidii et duarum arearum solventium Quatuor libras et quinquaginta quatuor denarios. Item in Prvnn redditus vnius talenti. Item in Waitzendorf red ditus sex solidorum et trium denariorum. Item in Obernror reddi tus duorum talentorum et dimidii et decem et octo denariorum. Item in Ebenfvrt redditus Quatuor talentorum et Triginta denariorum. In H o f l e i n redditus duorum talentorum et dimidii. Item in N i d e r n- Gloknitz redditus trium et dimidii talentorum et duorum denario rum. Item in Wetzcls duas areas. In Otteleins duas areas et in Weizz en pach molendinum. Item innidern Retzpach tres laneos. Item in Gr even perch redditus unius talenti. Item in Celderndorf dimidium laneum. Item in Ernstorf tres Laneos

    DES KLOSTERS ST. BERNHARD. 167

    cum dimidio desolatos. Et in Weidem unum laneum cultum. Item inNevbauch duos laneos. Item juxta Egenprvnn Curiam unam. Item in Radwansdorf duos laneos. Item in Fratigenisdorf redditus trium talentorum et sexaginta denariorum. Et sex vrnas vini. Item in Waitzendorf omnia bona proprietaria quondam Perchte relicte Ditrici de Hohemberch deuoluta ad ipsam ex obitu patris sui. Et alia bona quecumque ibidem attinentia dicte Perchte quocumque nomine siue iure. In Stra Itzendorf redditus sex talen- « torum. Et in Hauspach dimidii talenti et quindecim denariorum redditus. Item in Grevenperch duorum talentorum et viginti qua tuor denariorum redditus. Item in Celderndorf vnum et dimidium laneum. Item in Rorenbach vnam mageriam. Et in Reicholfs locum ville desolate. Item in Radwanstorf unam curiam. Nulli ergo omnino hominum liceat, banc nostre protectionis et confirma tionis infringere paginam, Sigillo nostro Regio communitam, vel eandem ausu temerario violare. Quod qui secus attemptare presump- serit, indignacionem nostram se nouerit grauiter incurrisse. Datum Wienne Anno Domini Millesimo Trecentesimo Quinto XVI. Kalendas Februarii Indictione Tercia. Regni vero nostri Anno Septimo.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.