Das Stiftungsbuch des Klosters St. Bernhard, Nr. 86, S. 268
Nos Elizabeth dei gracia Romanorum regina et semper augusta vniversis Cristi fidelibus, ad quos presentes per- venerint tam posteris quam modernis inperpetuum, vt que geruntur, ab oblivionis caligine preserventur, expedit ea scripti memorie com- mendari. Notum igitur facimus universis et presencium testimonio profitemur quod inter curas multiplices et inmensas quibus assidue angimur, et distrahimur super vires, propensior mentem nostram sol- licitudo perurget, ut ecclesiis et personis religiosis deo cottidie famu- lantibus ex tenuitate sue prebende sustentacionem corporalem non habentibus oportunam, nostre munificencie beneficii munificenciam excedamus eorum inopie, quantum possumus, subvencionis brachiis succurrendo. Sane quia conventus devotarum sanetimonialium Mo- nasterii saneti Bernhardi, quem favore et gracia speciali prosequentes nostris plerumque indiget benefieiis adiuvari, Nos in remissionem nostrorum nostrorumque progenitorum ac successorum pcecaminumbonasivepossessiones nostra peccunia oonparatas, et presentibus literis adnotatas eidem conventui tradidimus et dona- vimus, ab ipsis suisque successoribus cum omnibus eorum pertinencias
DES KLOSTERS ST. BERNHARD. 255
inperpetuum libere possidendas. Tali pacto interposito et adiecto, quod iidem redditus ad altare, quod ibidem construximus debeant pertinere, nec a dicto conventu vel eorum successoribus alie nan unquam debeant quoquo modo. Sunt autem hec bona. In Gum pendorf prope Wiennam redditus sex talentorum et XXII de- nariorum. Item in Zelnderndorf redditus unius talenti. Item in Waiczendorf redditus XXIIII solidorum et VIII denariorum. Item in Horn prope domum predictam redditus novem solidorum ex nostra donacione ad predictum altare libere pertinentes per eundem eciam conventum ex concessione suorum superiorum et magistrates nobis voluntate spontanea et consensu unanimi certis condicionibus est pro- missum, quod in predicto altari a nobis constructo sin gulis diebus per religiosam personam missa de beata et gloriosa virgine Maria debeat perpetuis tempori- bus celebrari. Vt autem hec rata et inconvulsa permaneant, nos predicto conventui presentes dedimus literas sigilli nostri munimine consignatas cum testibus subnotatis, Zwetlensis, de campo li- liorum abbates. Leutoldus de Chunringen, Stephanus de Meyssow, Magister Dyetricus noster Notarius, Et alii quam plures. Datum W i e n n e anuo domini Millesimo Ducente simo Nonagesimo VIIIo Sexto Idus Octobris in crastino beati Dyonisii.
Kloster St. Bernhard, ed. Zeibig, 1853 (Google data) 86, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterStBernhard/2303ff36-3ca6-445f-b27c-a6e80d0d7fc5/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success