Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 420, S. 490
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 420, S. 490



Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 420, S. 490
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. IVicolaus dominus de Rbzsioe vniuersis presentem paginam inspecturis in perpetuum. Que ob perpetuam anime nostre salutem a nobis acta sunt, perpetuam habere cupientes firmilatem, ne pro lapsu temporis simul labantur cum tempore, scripto fidelis memorie ea necessarium decreuimns commendare. Vniuersis igitur Christi fidelibus, tarn presentibus, quam futuris, presenti scripto notum facimus, quod nos pro remedio anime nostre et
»15 1233. 419
pro peccaminum nostrorum obtinenda remissione dilecte nobis ecclesie Araelunx- bornensi, Cisterciensis ordinis, Hildeshemensis diocesis, ad instantiam peticionis flomini Godescälci eiusdem loci abbatis, de pleno consensu et uoluntate uxoris mee Jutte ac fratrum meorura Johannis videlicet et Heinrici ac Pribizlaui, stagnum, quod dicitur Dräns, cum riuo ab ipso decurrente et sexaginta mansos ipsi stagno adiacentes, ab omni iure secularis potestatis exeraptos, cum pratis, nemoribus, vsuagiis, paschuis, in busco et piano, molendinis et piscationibus, in viis «t se- mitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis, contulimus in perpetuum possidenda. Sane partem decime de prefatis bonis, tarn cultis, quam incultis, nos contingentem eidem ecclesie libere contulimus et absolute. Dedimus quoque fratribus iam dicte ecclesie potestatem uocandi ad se et collocandi, ubicunque uoluerint in possessione prefata, cuiuscunque gentis et cuiuscunque artis homines et ipsas artes exercendi. Jpsos etiam homines, quos uocauerint et posuerint, cum seruientibus eisdem fratribus et ceteros in bonis eisdem commorantes liberos dimisimus perpetuo et immunes ab omni iure aduocatie et ab omni exactione comitum et iuris nostri executorum, aduocatorum et iudicum, ab exstructione ur- bium, necnon et ab exactione uectigalium et theloneoruin et omni expeditione, Ua ut nemini quicquam seruicii debeant nisi soli deo et Amelun(x)gesbornensi monasterio. Preterea dedimus fratribus eiusdem ecclesie iudiciariam potestatem super uniuersos seruientes ipsis et colonos et ceteros in bonis eorum commo rantes in omni causa. Vt autem hec nostra donatio perpetue örmitatis robur obüneat nullaque in posterura possit oriri calumpnia, que donationes et libertates, quas sepedicte ecclesie fecimus, queat infirmare, in munimen ac memoriale per petuum presentem paginam eidem dedimus subscriptione testium et sigilli nostri munimine roboratam. Testes autem huius donationis sunt: dominus Godefridus abbas de Doberan, Heinricus cantor ibidem, Theodericus, Helyas, Erkenfridus, Re[i]nerus, canonici de Gozt[r]owe, Heinricus Gamma, Conradus dapifer, Heinricus Grube, Heinricus de Dudingin, Johannes de Crupelin, milites de Gozt[r]owe, Gutimerus et Johannes frater suus, Zlautech, Jacobus, Robertus de Bralin, Hein ricus Dargaz, Gerardus Scoke aduocatus de Robole, et alii quam plures. Acta' sunt hec anno gratie M°CC° XXXIII0, VI0 idus Marcii, indictione VIa, regnante Fridherico glorioso Romanorum imperatore. Datum Gozt[r]owe, per manum Gonradi scriptoris.
Nach Riedel's Cod. dipl. Brandeub. I, Bd. 1, S. 44G, aus dem Amelungsborner Copialbuch im Landes- Haupt- Archiv zu Wolfenbüttel.
53'
420 1233. 41«
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 420, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/2c19a854-2a03-4e3d-ace2-514199f83373/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success