Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 329, S. 389
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 329, S. 389

Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 329, S. 389
— — Concedimus autem eis insulam sitam contra castrum Trauenemunde, que Priwolc nominatur, iure ciuitatis de cetero possidendam, quod wicbelede dicitur. Volumus insuper et firmiter obseruari precipimus, vl nulla persona, alta uel hu- milis. ecclesiastica uel secularis, presumat ullo tempore munitionem hedificare uel castrum iuxta Hinnen Trauene ab ipsa ciuitate superius usque ortum ipsius fluminis et ab ipsa ciuitate inferius usque ad märe, et ex utraque parte usque ad miliaria duo. — — — Nullus preterea princeps, dominus seu nobilis adiacentium pro- uintiarum impedire presumat, quominus necessaria vndecunque ad ciuitatem Lubi- censem ducantur, siue de Hamenburc, siue de Raceburc, siue de Witenburc, siue de Zwerin, siue etiam de tota terra Buruwini et eius filii, et per easdem terras et in ipsis terris quilibet burgensis Lubicensis, tarn diues, quam pauper, absque impedimento emat et uendat. — — — — Volumus insuper et districte precipimus, ut quandocumque et ubicumque per Imperium predicti burgenses naufragium de cetero passi fuerint, quicquid de rebus suis tunc a tanto periculo eripere poterunt, eis penitus dimittatur, omni impedimento et contradictione ces- santibus. — — — — Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, mense Junii, quartedecime indictionis, imperante do- mino nostro Friderico secundo, dei gracia inuictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii eius sexto, regni Jerusalem primo et regni Sicilie vicesimo nono, feliciter. Amen. Datum aput Burgum sancti Domnini, anno, mense et indictione prescriptis.
Nach dem vollständigen, aus den beiden Originalausfertigucgen auf der Lübeker Trese (deren eine eine goldene Bulle, die andere ein Wachssiegel trägt) genommenen Abdruck im ÜB. der Stadt Lübek l, S. 45. — Gedruckt bei: Lünig, Reichsarchiv XDI, S. 1332; v. Westphalen I, p. 1300; Willebrandt I, S. 39; Schoncnfahrer in Lübek Gegenbericht, B. 2, Beil.; Liibek-Hamb. Transit-Verkehr 16; Moser I, S. 164; Lambec. II, S. 11; Schlesw.-Holst.-Lauenb. Urkundensammlung I, S. 26; Huillard-Breholles, Hist. diplom. J'riderici II. imp., II, p. 626.
- Borgo San Donino
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 329, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/699da340-f3e7-4588-8053-b0252138d76c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success