Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 545, S. 590
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 545, S. 590
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Quoniam omnes ante tribunal Christi slabimus reddituri rationem de operibus nostris, que in corpore gessimus, siue fuerint bona, siue mala, necessariura est unicuique sibi per elemosinarum re (nie) media pro peccato veniam, pro terrenis celestia commutare. Et quia suis spaciis transeunt uniuersa et labilis est hominum memoria, oportunum uidetur, si qua volumus ad posteritatis noticiam transmittere, scripturarum testimonio roborare. Notum sit igitur vniuersis sancte matris ecclesie filiis, tarn presentibus, quam futuris, quod nos dei gratia Wisizlauus princeps Ruianorum et heredes nostri vnanimi consensu et libera voluntate contulimus ecclesie Doberanensi propter diuine remunerationis intuitum vi(n)ginti mansos Prethutzeve sitos cum decima nos contingente et ab omni iure secularis potestatis exemptos, cum siluis, pralis, pascuis, campis, cultis et incultis, in busco et piano, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Homines etiam in predictis bonis commorantes, siue propra conuersi fuerint siue seculares, liberos dimisimus et immunes ab omni exactione aduocatorum et iudicum, ab exstructione vrbium et ponlium, ab exactione üectigaliura et theloneorum et ab expedicione qualibet, Ha ut nemini seruire teneantur ex debito nisi soli deo et Doberanensi monasterio; nee eciam aduo- calum quemquara de nostris habeant super se vel iudicem nisi abbatem Dobe- ranensem vel cui abbas vicem pro se commiserit iudicandi. Ne autem in posterum hoc factum nostrum racionabile ab aliquo possit irritari, presentem paginam inde conscriptam sigilli nostri munimine feeimus roborari. Datum apud Tripses, anno dominice incarnationis M° CC° XL0 II0, teslibus adhibitis, quorum hec sunt nomina: dominus abbas Alexander de Novo Campo, Gerhardus prior et Godefridus cellerarius eiusdem loci, dominus Thomas et Martynus capellani curie.
539 1242. 519
Wernerus et Arnoldus milites, Nycolaus cognomenlo Kesechen, Rycoldus, et ceteri quam plures diuersi generis homines, domino Godefrido tunc temporis abbate in Doberan existente ac nos cum nostris heredibus in fraternitatem ecclesie Doberanensis cum deuotione maxima humiliter recipiente.
Nach dem Diplomatar. Doberan., fol. CVIIIb. — Gedruckt bei: \Vestphalen III, p. 1483; Fabricius, Küg. Urk. I, S. 24 (Nr. 5L1I); Kosegarten, Cod. Fora. dipl. I, S. 673. — Vgl. Nr. 408, 409 und 470.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 545, in: Monasterium.net, URL </mom/MeklenUrk/4c125896-e917-4231-930e-091c10555106/charter>, accessed at 2024-11-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success