Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 634, S. 661
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 634, S. 661
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wartizlauus dei gratia Dymi- nensis dux, — — prout inter nos et heredes nostros, ex parte una, et abbatem et monasterium de Hilda, ex altera, conuentum fuerat et concorditer ordinatum, prudentum cnnsilio mediante, venerabilis scilicet patris nostri domini W. Cami- nensis episcqpi et donjini A. abbatis Dargunensis, denique C. prepositi ecclesie Caminensis et militum nostrorum, suscepimus de sumrao altari beate uirginis Marie, presente abbate in Hilda nomine dicti monasterii, in conspeclu omnium qui aderant clericorum, militum et laicorum, sub conditione iuris feodalis oppidum in fundo ecclesie eiusdem nouiter instauratum, quod Gripeswald lingua theotonica appellauit, cum uiginti mansis, qui haghenhof dicuntur, — — — — — — .
Testes autem, qui presentes affuerunt, sunt hü: venerabilis pater noster dominus W. Caminensis episcopus, dominus A. abbas Dargunensis, dominus C. prepositus ecclesie Caminensis, dominus H. prepositus de Berlyn et alii plures; milites uero, qui presentes erant, sunt isti: dominus Lyppoldus dapifer noster et dominus Henricus frater eius, dominus Johannes de Walsleue, dominus Olricus aduocatus Dyminensis et dominus F. frater eius et alii multi. Actum publice in ecclesia Hildensi, anno domini M° CC° quadragesimo nono, mense Junio.
Nach dem Originale, im Provincial- Archive zu Stettin. Die Siegel sind ausgerissen. Nach dem Originale gedruckt in Dreger's Cod. Pom. I, S. 298, in Kosegarten 's Cod. Fom. dipl. I, S. 862, und bei Lisch, Behr. Urk. I. B, S. 41.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 634, in: Monasterium.net, URL </mom/MeklenUrk/87c53cca-421f-4e61-a386-df1f462d303f/charter>, accessed at 2024-11-29+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success