Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 582, S. 622
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 582, S. 622


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 582, S. 622
-Ludolfus miseralione diuina Raceburgensis episcopus omnibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Quia graue nimis est testante scriptura et diuini dignum aniraaduersione iudicii habelur, quod laici qui- dam quod sacerdotum est in ecclesiasticis rebus usurpant et detinent iniuriose, pia concessit mater ecclesia, cum dicti laici paruipendentes periculum animarum restituere rennuant usurpata, recuperari liceat eliam redimendo. Hinc est, quod notum esse uolumus, quod, cum dominus Bernardus miles dictus de Camin deci- mam quatuor mansorum iacentium ad dictam uillam Camin, quam in feudum tenebat, licet illicite, alienare titulo uenditionis omnimodis intendebat, nos atten- dentes esse a domino institulum, vt ad cos spectet omnis decima, qui typum leuitici generis gerere comprobanlur, admisitmis, \\ dominus Bertoldus Racebur gensis ecclesie canonicus, operis ipsius ecclesie curam gerens, de denariis operis compararet, ne periculose ulterins in laicum transferretur, perpetualiter concedendo ad strucluram monasterii de dicte decime prouentibus restaurandam. Sed quia
575 1246. 551
propter prefate uille nimiam distantiam difflcile est preexistenti operi ecclesie decimara colligere tarn remote, in totidem mansorum decimam in uilla Multsan dimisimus, pro eisdem nobis priorum mansorura decimam retinendo. Testes huius facti sunt: prepositus, prior totumque Raceburgensis ecclesie capitulum, Johannes sacerdos de Nusce, Theodericus Scakemannus, Hermannus de Bluchere, milites, et alii plures, tarn clerici, quam laici. Datum in Campen, anno domini M° CC° XLV10, pontificatus nostri anno decimo.
Nach dem Originale im Ratzeburger Archire zu Neustrelitz. An demselben hängt an Fäden ron rother und gelber Seide das kleinere Siegel des Bischofs Ludolf, welches zu Nr. 516 abgebildet ist. — Gedruckt tei: Westphalen II, p. 2079; Schröder, P. M. II, S. 2928; Lisch, Maltzan. ürk. I, S. 17.
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 582, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/9d5bfe3f-a3be-416b-acc1-6cfea4feb11b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success