Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 496, S. 558
Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 496, S. 558


Meklenburgisches Urkundenbuch - Band I -, Nr. 496, S. 558
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Nicholaus dominus de Rozstoc dilectis beate matris ecclesie filiis in Dargun in perpetuum. Notum esse uolumus tarn presentibus, quam fuluris. quod nos ob nostrorum ac progenitorum nostrorum ueniam peccatorum, uexationes et incomoda declinare cupientes, claustro Dargun et fratribus ibidem deo iugiter famulantibus sub [h]ac forraa istam in perpetuum dedimus libertatem, quod homines in villis dicti claustri, que in domi- nio nostro esse dinoscuntur, si eos capitalis scententia publico facto, nun aliqua sinistre suspitionis laina, reos condempnauerit, quales sunt fures i'urlo octo soli- doruin ualorem excedentes, latrones, incendiarii, homicide manu mortua presente, violentie illatores, oppressores mulierum, raptores uirginum, ita dumtaxat, si in ipso instanti mulier aut uirgo uiolentiam factam clamore ualido, sicut moris est, per uicinos et adiuuantes fuerit attestata, quicquid in tales agere uoluerimus per pecuniariam salisfactionem, tercia pars satisfaclionis cedet abbati, nobis due; si «ero ipsos ad mortem decreuerimus condempnare, ad nostre iurisdictionis spectabit exaraen. Abbatic homines iudicio astantes si uadiauerint, omnia uadimonia perti- nebunt abbati, et quicquid aliarum causarum seu questionum infra terminos eiusdem abbatie ortum fuerit, nichil nostrum exinde uendicabitur, sed abbas hoc totum per suum aduocatum in integrum iudicabit. Decernimus etiam homines memoreti claustri esse liberos et immunes ab omni infestacione aduocatorum et iudicum, ab urbium, pontium, aggerum exstructione, theloneorum, petilionum, vectigalium
491 1239. 487
extorsione et ab ornni expeditione, ita ul neinini quicquam ex debito nisi soll deo et monasterio teneantur. Ne autem hoc rationabile factura nostrum ab here- dibus nostris seu ab aliquo alio successorum nostrorum possit uiolari aut calump- niari, suprafatum claustrura et fratres eius presenti scripto cum appensione sigilli nostri ac testium inscriptione irrefragabiliter communimus. Testes hü sunt: Godefridus abbas in Dobran, Heinricus abbas in Dargun, Tidericus prepositus, Helyas decanus de Guzstruwe, Heinricus Gamba dapifer, Heinricus Grubo, Jorda- nus, Bernardus de Wiendorp, Baroldus et alii quam plures. Datum Guzstruwe, per inaniun Conradi scriptoris, anno graue M° CC° XXX0 VIII0, He (!) kalendas Augusti.
Nach dem Originale im Haupt-Archive zu Schwerin. An einer Schnur von weissen leinenen und lotben seidenen Fäden hängt ein dreieckiges Siegel, \vie es zu Nr. 435 abgebildet ist. Umschrift:
* SK31LLVO) . DOMINI . NIQOLHI . Do . ROZThOK.
Gedruckt hei Lisch, Mekl. Urk. I, S. 53, und Kosegarten, Cod. Pom. I, S. 566. Vgl. Nr. 479 (und 463).
Meklenburgisches Urkundenbuch, 1863 (Google data) 496, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MeklenUrk/d183fedc-f569-412c-b47f-db3f65d534c0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success