Monumenta Bambergensia, Nr. 93, S. 200
Monumenta Bambergensia, Nr. 93, S. 200



96. Canonici Bambergenses Fridericum I archiepiscopum Colo- niensem rogant, ut sibi contra homines quosdam opituletur Petrumque magistrum concedat*. (E 217)
1100-1101 Sanctae Coloniensis ecclesiae archiepiscopo E(gilbertus) prae-
a. revelati Z. b. nos B. c. vobis B. d. quidcm VZ, qnida C, qni- dam B. c. utique B. f. om. V. g. ex V 93, Z p. 198.
UDALRICI CODEX. 96 185
positus, A(dalbertus) decanus cum omuibus canonicis votiva ora- 1100-1101 tionum holocaustomata.
Multis et variis negociorum dispositionibus vobis irretito, opere precium duximus, stricto et compendioso sermone, nobis tamen admodum necessario, aures vestrae pietatis compellare. Et utinam hanc odiosam necessitudinem invida" fatorum series nobis ademisset; ne vobis, cui multo maxime vellemus esse ho- nori, umquam fuissemus oneri. Verum inexpleta cupiditas ho- minum, cui tam deest quod habet quam quod non habet, si cre- dere fas est, non solum humana sed et divina subvertit negotia.
Siquidem — serenissima legationis vestrae iam pridem re- creati aura, qua nobis certissimam redimendae spem oblationis intulistis — non longe post infanda feneratoris pessimi quassati sumus procella. Qui voce nefaria publice protestari non puduit: se nulla ratione velle carere praesentis anni reditibus, etiamsi eadem die reciperet summam debiti. Insuper alia satis bestia- liter elatravit; videlicet: non aliud sibi ponderari argentum quam Achivae venae.
Preterea duo N., vester iuquam ministerialis et mordax mordacis casei vermiculus, satis grandia de non reddendo bene- ficio trutinant verba. Identidem actitat miles vester N.
Talibus itaque iniuriis lacessiti, cum fratres vestros germa- nos1 Ratisponae comperissemus, misimus ad eos oratum: ut vel iure vel gratia apud illos efficerent, ue ulterius bona nostra quasi praedatoria manu occuparent; simul et rapaces minas feneratoris illius deteximus. Ad hec illi satis placide respon- derunt; verum huiusmodi negocium vestrae audientiae reservan- dum esse censuerunt.
Nunc ergo, fraterna suggestioue persuasus et nostrae lega- tionis conquestione commonitus, prout vestram decet excellentiam,
a. invidia V, iuvida Z.
1. Alberici chron. (ap. Leibnitium Acc. hist. II 251) 1126: „fratres — Ingelberti (marchionis Foroiuliensis) erant episcopus Ratisbonensis (Hart- wicus 1106—1126) et archiepiscopus Coloniensis Fredericus". Cf. Vit. Nor- berti, Mon. Germ. SS. XII 689.
186 UDALBICI CODEX. 96. 97
1100-1101 facite matri vestrae, scilicet Babenbergensi ecclesiae, iudicium et iusticiam.
Ad extremum obnixius pietati vestrae supplicamus, ut dom- num Petrum nobis necessarium per vos habere possimus. De- stituti enim sumus disciplinae scolasticae magisterio; et in hac re benignitatis vestrae compassio non modico nobis poterit esse suffragio.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 93, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/11788a3f-aa71-4258-92c4-28f83e5554c0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success