Monumenta Bambergensia, Nr. 94, S. 202
97. Canonici Bambergenses Petrwm magistrum hortantur, ut scholam gubernandam tandem suscipiat". (E 219)
c. 1101 Scolastico per omuia viro P(etro), solidissimam honestatis formam nominis etiam praesagio praeferenti, E(gilbertus) prae- positus, A(dalbertus) decanus cum omnibus confratribus un- anime fraternae caritatis contubernium.
Satis mirari nequimus, quid potissimum tanto temporis intersticio tuum nobis remoretur adveutum. Multas quidem causas morarum finxiruus, que te plus minusve quatuordecim diebus remorari possent. Sed te ultra terminos praescriptos longius agente, quid comminisci possimus, haut facileb occurrit; nisi forte, quod absit, vel valitudine distraharis vel, quod in- viti opinamur, prorsus venire rennuis. Quorum alterum votivis precibus relevare studemus, alterum pro communi utilitate, quantum fas est, dissuademus.
Enimvero non clam te est: quam pronus omnium nostrum affectus in te, paucis admodum exceptis, exuberavit; quam vigi- lantem et accuratam sumpserimus operam, quatinus, pront corde destinavimus, scolasticae praeficereris cathedrae. Verum, quia non est in homine via eius, pleraque rerum humanarum for- tuitis casibus disturbantur; et, nostris quod votis exoptamus, im- peditum est quibusdam annitentibus. Nos tamen cum nostri honoris respectu tum dilectionis tuae obtentu sententiam non solum nonc mutavimus, verum etiam eo usque rem deduximus, ut tandem sine omni refragatione magisterium cum beneficio tuis
a. ex V 93v—94, Z p. 199—200. b. u add. V.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 94, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/a87ad22b-984c-43da-a1cd-d1f56fafd516/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success