Monumenta Bambergensia, Nr. 312, S. 530
21. Fridericus I archiepiscopus Coloniensis synodi Mediolanensis episcopos interrogat, Gelasius II electus papa quo in Hein- ricum V imperatorem animo sitb. 1118 Venerabilibus dominis archiepiscopis et episcopis omnibus-
Urt'toT <lue catholicis, in hoc cetu ad Dei honorem et eclesie salutem congregatis, Fridericus Dei gratia sancte Coloniensis eclesie hu- milis minister devotas orationes, pium in Christo obsequium et intime dilectionis affectum.
Patri misericordiarum et Deo tocius consolationis1 immensas gratiarum actiones referimus, qui — in omnie tribulationed nostra multiplici consolatione nos crebrius visitans — aperit etiam nobis in vestre sanctitatis conventu sinum fraterne compassionis, pro- mittens nobis in spe auxilii et consilii vestri ubera pie con- solationis3. Longis enim et gravibus afflicti persecutionum tem- pestatibus a perveTsis et infidelibus sanctae matris eclesie im- pugnatoribus, nichil tristius in hac calamitate pertulimus, quam quod desolati sumus a sanctissimi patris nostri apostolici3 ca- tholica consolatione. Quia ipse erat, qui vestiebat nos coccino
a. amico c. b. Descripsi cx Annalistae Saxonis cod. bibl. imp. Paris. 11851 (olim S. Germani 440) fol. 222, ubi rebus anni 1118 apposita haec epistotu est. Edi- derunt Martene et Durand Coll. 1 641. c. oi c. d. tribulatiuuo addideruni Martene et Durand.
1. 2 Cor. 1, 3: „Pater misericordiarum et Deus totius consolationis". 2. Isai. 66, 11: „ repleamini ab ubere consolationis eius 3. Pascha-
lis II papae, die 21 Ianuarii a. 1118 mortui.
EPISTOLAE BAMBERGENSES. 21. 22 515
in deliciis, qui prebebat ornamenta cultui nostro1; pacientie et 1118 caritatis se ipsum proponens nobis exemplum et sane doctrine ^MariTii catholicum inculcans argumentum. Sed quoniam, cursu con- summato, fide servata2, vocatus est ad iusticie coronam aput Deum repositam3, vos, serenissimi patres, sanctam ne deseratis eclesiam. Sed eius imitantes vestigia, omnes qui libertatem ve- stram imminuere conantur", dampnate sentencia; quatenus Me- diolanensis eclesia contra principes superbe agentes eandem obtineat constanciam, quam exercuit contra Theodosium felicis memorie inperatorem, adducendo eum ad penitenciam. Nos autem, sicut unum corpus sumus in Christo, ita catholici co- natus vestri fautores et adiutores inveniemur in ipso, non dis- cedentesb a vestra omniumque bonorum unitate et sancte matris nostre recuperanda libertate.
Postremo, quia viciniores estis sedi Romane, quid de ea nobis sentiendum sit, fideliter insinuare curate; ut, si patri no- stro successor4 legitimus Dei ordinatione est substitutus qui eius per omnia et sanctorum patrum sectetur vestigia, omnium no- strum perfruatur obedientia. Sin autem non Dei sed hominis terreni6 et exconmunicatorum, quod absit, se fore factis probet antistitem, nullam seductionis sue vel dampnationis nostre in nobis inveniat subiectionemValete.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 312, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/2dff765b-c3a9-4dea-90db-72ecb130d98c/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success