useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 39
Signature: 39

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Monumenta Bambergensia, Nr. 39, S. 113
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 39, S. 113

    Graphics: 
    x

    45. Sigifridus I archiepiscopus Moguntinus Gregorio VII papae scribit, episcopos quosdam concilium, quod agi iusserit, propter tumultum belli differendum esse censere. Se vero omnem rem arbitrio eius proponere*3. (E 133)

    Specialis reverentiae patri Gregorio" primae sedis antistiti 1075 S(igifridus), Moguntinus id quod est Dei gratia, quod patri filius Anf quod praelato subiectus.

    Adhibito desidiae pastorum et negligentiae sanctae exhor- tationis et ammonitionis incitamento, vigilantia pastoralis officii vestri, mi reverende pater, nos quasi de somno excitavit; et, ut opus euangelii, ad quod servi patris familias deputati sumus3, indesinenter curemus implere, quam studiose incitat tam reli- giose invitat. Sancta namque et pia sollicitudo providi pastoris, beata et remunerabilis executiod huius divini operis! Sed heu multum reclamat rerum vertigo et iniquitas temporis. At vero, etsi" dies mali sunt, tamen ad monita1 vestra vigilanti cautela tempus redimendum est4; ne, si propter aurae intem- periem vineam Domini culturare desistat, de negligentia con-

    a. om. C. b. ex V 55v — 56, Z p. 93— 95. c. G. Z. d. excusatio V, execusatto Z. e. si V. S. amonita corr. in ad monita V; amonita Z.

    1. Iacob. 5, 16. 2. liescripsit Gregorius die 3 Sept. 1075 (Registr. III 4, gupra T. II p. 207). 3. Cf. Matth. 24, 45. 4. Ephes. 5,16: „re- dimentes tempus, quoniam dies mali sunt".

    Jmi, Bibliotheca V. 7

    9« UDALBICI CODEX. 45

    1075 dempnetur quilibet inutilis operarius; et, si tempestas hodie in- [ul-Aug' gruit, quae nos ab opere repellat, cras caelitus reddita sereni- tate studium nostrum in id ipsum recurrat.

    Itaque indixit auctoritas vestrae sanctae paternitatis: ut, statuta die collectis fratribus, ex apostolicae legationis mandato concilium debeamus celebrare; et quicquid in provincia aut in regno nostro vel per symoniacam heresim vel quomodocunque" contra regulam ecclesiasticae rectitudinis perperam gestum aut male usurpatum vel temere praesumptum occurrerit, iudicio fratrum recidere non differamus falce iusticiae.

    Quod praecipitis, mi pater, equum est et iustum; et haec per provincias bis in anno fieri mandant decreta sacrorum ca- nonum1. Sed ad quod et decretorum auctoritas et vestra pa- ternitas impellit, ab hoc et rerum inequalitas et huius maligni temporis importunitas nos longe repellit. Denique auditum credimus vestrae paternitati: quantus in regno nostro motus, quanta sit perturbatio, quam perniciose bella grassantur et se- ditiones, sicut audivimus exb euangelio2. Auditum inquam vobis credimus de bello, quod a domino nostro rege factum est contra iun. 9 Saxones et Thuringos, et quomodo dextera Domini prostraverit et fugaverit rebelles et impios3. Et tamen adhuc in eadem ob- stinatione" perdurant etiam victi; et iterum perfidum caput levant ac, tocius regni gladios contra se acuentes, iterum reci- dua bella parant. Unde timemus, quod pro peccato populi de vagina sua eductus sit gladius Domini; et nisi per vestram aliorumque sanctorum propicietur iutercessionem, forsitan de- seviet usque ad internicionem. Soluto namque pacis vinculo et rupto disciplinae freno, gens insurgit contra gentem; de ter- minis regni hostilis gladius exterminavit concordiam et pacem; et ita obmutescentibus euangelii tubis, nec praeco clamoris vocem nec populus habet audiendi aurem.

    a. quocunqne modo Z. b. in V, ex Z. c. ostinatione Z.

    1. Burchardi decr. I 43 (Gratiani decr. P.I D.18 c.2). 2. Luc. 21, 9: „Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri". 3. die 9 Iu- nii 1075.

    UDALRICI CODEX. 45 99

    Hostili praeda et pervasione magna ex parte disperierunt 1075 res et reditus episcopii nostri. Et hoc idem paciuntur quam Iul Ang plurimi fratres nostri. Neque haec rerum angustia eos pa- titur venire ad concilium; quin pocius pro recuperandis rebus suis coguntur ire ad comitatum1. Huc accedit, quod plures coepiscopi nostri, qui ad concilium vocati sunt, non sunt in gratia principis; nec usquam audent progredi sine dispendio sa- lutis suae. Et si consideremus eos episcopos, qui accusantur", et eos, qui adesse non audent, si concilium congregetur, vix invenienturb, qui iudicent.

    Accedit hoc etiam ad cumulum nostri timoris et exaggerat vim nostri doloris: quod — si de diversis immo adversis re- gionibus ad concilium convocentur, qui ad invicem" inimicantur — dum putamus nos colligere fratres ad concilium, paratas ha- beamus acies ad bellum; et dum corrigendis erroribus et so- piendis querelis in unam tendimus ecclesiasticae pacis commu- nionem, forsitan, nisi Deus prospiciat, conventus noster turbabitur usque ad internicionem. Recordetur autem sanctitas vestra: quid propter Wultensem abbatem2 aliquando8 contigerit Gos- 1063 lariaed; quod boni milites in ipsa vespera pentecostes" gladio perempti sunt intra septa ecclesiae, perfusa sunt altaria san- guine interfectorum et instigante diabolo totum profanatum est sanctuarium. Et tunc certe omnes convenerant ad curiam sub specie pacis, nisi quod inter eos latebat quaedam simultas quasi doloso cineri subpositus ignis. Et quid credimus futurum, si illi, qui aperte inimicantur, congregentur in unum?

    Pro his et pro huiusmodi fratres nostri, qui sunt sanioris sentenciae, dicunt: sibi bonum videri, ut adhuc concilium differatur; donec videamus, si quo modo reddita pace Dominus propicietur.

    Nos autem omnibus consiliis et conciliis vestram prae- ferimus sententiam; et quod nobis indicitis, nullo modo praeter vestram obmittemus conscientiam. Unde statim post regiam ex-

    a. acusantur Z. b. inveninntur V. c. vicem Z. d. Gloslariae V.

    e. penthecostes V.

    1. ad aulam. 2. Wideradum. '3. 1063 Iun. 8.

    7*

    100 UDALRICI CODEX. 45. 46

    1075 pedicionem multa cum festinantia nostram vobis dirigemus lega- ini.Aug. tionem. nec ad hoc intemperiem consideramus anni, ut adver- tatis, quanti nobis constet auctoritas praecepti vestri. Ergo sa- pientia vestra, quae in se ipsa cuncta metitur, retractet: quis huius perturbationis provenire possit exitus; et pericula, quae timemus, consilio et ratione praeveniens, disponat in melius; et quicquid dictante Spiritu sancto super huiusmodi fieri decer- nitis, nobis de oraculo sacri pectoris vestri respondere velitis. Quodsi probatis, propter pericula, quae timemus, ad praesens indictum concilium differatur, et quando vobis placuerit et opor- tunitas evenerit, celebretur in id ipsum.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.