useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0879 IV 09
Signature: 0879 IV 09
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. April 879, Öting (Alt-Ötting?)
K. Karlmann bestätigt einen Gütertausch des Abbtes Hitto von Mondsee mit den Mönchen dieses Klosters.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 24
 
x
In nomine sancte et indiuiduae trinitatis Karlomannu(s) diuina fauente gratia rex. Si enim fructuosas complacitationes circa casas dei fieri consentimus, Non solum temporaliter nobis profuturum esse credimus, uerum etiam et ad aeternam uitam feliciter perueniendam nobis profuctuosum (sic) esse liquido non dubitamus. Icirco notum sit omnibus sancte ecclesie nostrisque scilicet praesentibus et futuris, quoniam quidam uenerabilis ac dilectus abbas noster nomine Hitto peciit culmen serenitatis nostre, ut sibi liceret quandam conplacitationem agere cum monachis in cenobio, quod maninsio dicitur, consistentibus, quod etiam constructum esse uidetur in honore beati michahelis archangeli domini nostri Jesu Christi. Nos autem petitionibus libenter illius aurem accomodantes permisimus ita fieri, sicut rogauit. Et ideo praefatus abbas cum manu aduocati sui tradidit ad supra dictum monasterium proprietatem suam, qualem uisus est habere in loco, qui dicitur sulzibach, cum mancipiis V., cum domibus et ceteris edificiis, cum terris, agris, pratis, uiis et inuiis, pascuis, siluis, aquis aquarumue decursibus et cum omnibus integritatibus suis. Econtra uero tradidit aduocatus sancti michahelis nomine ato memorato abbati cum consensu et licentia omnium fratrum in eodem cenobio consitentium (consistentium) omnia beneficia, quae perhtrammus presbyter cum sua proprietate conplacitauit usque ad finem uite sue haberet, Id est ad Kegingon et ad erlafu et chauinga et osteringa cum omnibus. locis illuc aspicientibus et cum omnibus integritatibus suis, Id est cum mancipijs utriusque sexsus (sexus), cum domibus et ceteris edifieijs, cum terris cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, siluis, aquis aquarumue decuribus (decursibus). omnia uero hec praedictus aduocatus hittoni abbati tradidit ea ratione, ut post obitum memorati presbyteri usque ad finem uite sue in prietatem (proprietatem) haberet aque (atque) possideret et post discessum eius omnia cum integritate ad praefatum cenobium conueterentur (conuerterentur) meliora. sed pro firmitatis gratia idem abbas poposcit serenitafem nostram, ut praeceptum nostrum super adderemus, ut illius conplacitatio firma et inconcussa persistere potuisset. Nos uero uoluntarie peticionem illius suscipientes per hoc praesens praeceptum nostrum sancimus atque iubemus, ut, quod ille ad iam dictum monasterium tradidit, ut hoc deinceps illuc perpetualiter (pertineat) atque aspiaciat (aspiciat), Et quod ipse abbas ab eodem cenobio suscipit, hoc omnibus diebus uite sue habeat, teneat atque possideat in proprietatem cum omni integritate sua, ea uidelicet ratione post obitum illius redeant cum omnibus adiacentiis suis meliorata ad praefatum monasterium nullo umquuam (unquam) successore nostro hanc traditionem inrumpente sed deo auxiliante perpetuis temporibus salua et inconcussa permaneat. Et ut hec auctoritas praeceptionis nostre per cuncta futura secula inuiolabilem in dei nomine obtineat uigorem, manu propria nostra subter eam confirmauinius et anuli nostri impressione asigillari iussimus. Data V. Id. aprilis anno Christo propicio III. domni Karlomani piissimi regis In bauuaria Et II. In italia, Indictione XII actum ad otingas cum regina in dei nomine feliciter. amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 24-25

Original dating clauseV. Id. aprilis

Editions
  • Chron. lunael. 86.
  • Pez, Thes. Anecd. I. III. 28.
  • Liber Probat. S. Eramerami 64.
  • Ried, Cod. ratisb. I. 58.
  • Mon. boic. XXXI. I. 111. ex libr. cop.


LanguageLatein
Places
  • Öting (Alt-Ötting?)
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.