useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0937
Signature: 0937
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
937 ca., o. O.
Papst Leo VII. verleiht dem Bischof Gerhard von Lorch das Pallium.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 702
 
x
Leo Episcopus seruus seruorum Dei reuerendissimo et sanctissimo confratri nostro Gerhardo sanctae Lauriacensis Ecclesice Archiepiscopo omnibus diebus vitae tantum tuae ex hinc ammodo. Si pastores ouium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ne qua ex eis aut pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant: Quanto sudore quantaque cura debeamus esse peruigiles nos, qui pastores animarum dicimur, attendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ouium non cessemus, ne in die diuini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentiae reatus excruciet. Vnde modo honoris reuerentia sublimioris inter ceteros iudicamur. Pallium autem fraternitati tuae ad Missarum solemnia celebranda concedimus, quo tibi non aliter Ecclesiae tuae priuilegiis in suo statu manentibus vti largimur non solum in die consecrationis chrismatis ac Sanctae et venerandae resurrectionis Domini nostri Jesv Christi, seu in natalibus sanctorum Apostolorum atque beati Joannis Baptistae, nec non in festiuitatibus sanctae Dei genitricis Mariae simulque in Domini Natiuitatis die, pariterque in solemnitatis Ecclesiae tuae die et natalicio tuo die, verum etiam in consecratione Episcoporum et Presbyterorum et quando a te Synodus celebratur, si forte conuenticulum illic fuerit neophytorum, qui ad fidem tua exhortatione sunt perducendi, nec non in festiuitate Sancti Stephani Prothomartyris sanctique Laurentij et illorum Sanctorum, qui corporaliter in tua requiescunt parrochia, vti concedimus die, sicut a praedecessore nostro Domino Gregorio huius almae sedis praesule sancitum est. In secretario vero tua fraternitas pallium iuduere debet et ita ad Missarum solemnia proficisci et nihil tibi ausu temerariae praesumptionis arrogare, ne, dum in exteriori habitu inordinatè aliquid arripitur, ordinate etiam, quae licere poterant, amittantur; cuius quoniam indumenti honor modesta actuum viuacitate seruandus est, hortamur, vt et morum tuorum ornamenta conueniant, quatenus auctore Deo recte vtrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula in ipsa, si qua tortitudo illis ingesta est, dirigent, in ea, quod imitentur, aspiciant; in ipsa se semper considerando proficiant, vt tuum post Devm videatur esse beneficium, quod vixerint. Cor ergo neque prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant neque aduersa deiiciant, sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae deuincatur. Nullum apud te locum odia, nullum fauor indiscretus inueniant; Benignum te sentiant boni, districtum mali cognoscant; insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat, nocentem gratia non excuset. Remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod vltus non fueris perpetrari permittas. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et iudicis seuera districtio, vnum scilicet, quod innocenter viuentes foueat, aliud, quod inquietos feriendo a prauitate compescat. Sed quod nonnunquam propositorum scelus, dum districtius malorum vult vindex exstitere, transit in crudelitatem correctio; iram iudicio refrena et censura disciplinae sic vtere, vt et culpas ferias et a dilectione personarum, quas corrigas, non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe. Oppressis defensio tua subueniat, opprimentibus modesta correctio contradicat. Nullius faciem contra iustitiam accipias, nullum quaerentem iustitiam despicias; custodia in te aequitatis excellat, vt nec diuitem potentia sua aliquid extra viam apud vos suadeat rationis audere, nec pauperes de se sua faciat humilitas desperare; quatenus Deo miserante talis possis existere, qualem sacra lectio praecipit dicens: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus salubriter vti poteris, si Magistram caritatem habueris, quam qui secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit. Ecce frater charissime inter multa alia ista sunt sacerdotij, ista pallij, quae, si studiose seruaueris, quod foris accepisti, intus habes. Fidem autem, quam in tuis epistolis breuiter assignasti, licet latius explanare debueras, Redemptori tamen nostro gratias agimus, quod eam ipsa breuitate ratam esse cognouimus. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratis suae protectione circumdet atque in timoris sui via nos dirigat, vt post huius amaritudines ad aeternam simul peruenire dulcedinem mereamur. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 702-704
Editions
  • Hund, Metrop. Salisburg. I. 353 (edit. Monac.), I. 235 (edit. Ratisp.).
  • Ludewig, Script. rer. Germ. II. 352.
  • Hansiz, Germ. sacra, I. 191.
  • Mansi, Collect. conciliorum, XVIII. 376.
  • Boczek, Cod. dipl. Moraviae, I. 77.(Rücksichtlich der Geschichte der in den Nummern I - VII. mitgeteilten Urkunden sehe man: „Pilgrim von Passau und das Erzbisthum Lorch" von Dr. E. L. Dümmler, Leipzig 1854.)

Comment

Der Anhang enthält die apokryphen Bullen des VI., IX. und X. Jahrhunderts für die Erzbischöfe von Lorch und das Schreiben Bischofs Pilgrim von Passau an den Papst Benedict (I—VII) sowie einen Nachtrag von neun, das Kloster Kremsmünster betreffenden Urkunden (VIII—XVI) aus dem Urkundenbuch von Kremsmünster (Wien 1852.)


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.