useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0937
Signature: 0937
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
937 - 939, o. O.
Papst Leo VII. verkündet genannten Bischöfen, dann Königen, Herzogen und Grafen in Gallien, Germanien, Baiern und Allemanien gewisse kirchliche Verfügungen, welche er auf an ihn gestellte Anfragen des Erzbischofs Gerhard von Lorch erlassen habe.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 704
 
x
Leo Episcopus seruus seruorum Dei Regibus, Ducibus, Episcopis, Abbatibus, Comitibus pari etiam modo Egilolfo Juuauensis, Isingrimo Ratisponensis, Lantberto Frisingensis, Wisvndo Sebonensis Ecclesiae venerabilibus Episcopis et ceteris per Galliam, Germaniam, Bauuariam, Allamanniam commorantibus. Si instituta Ecclesiastica, vt sunt a beatis Apostolis tradita, integra vellent seruare Domini sacerdotes, nulla diuersitas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur, sed, dum vnusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diuersa in diuersis locis vel Ecclesiis aut teneri aut celebrari videntur. Hac pro re fit scandalum populis, dum multa in vestra prouincia contra canones Ecclesiasticos decretaque maiorum vsurpare videntur, quae quidem possent facile resecari, si Episcopi in his non invenirentur auctores, qui secularibus intenti humanum fauorem captantes religionem violant ordinesque corrumpunt. Nos siquidem diuinis praeceptis et Apostolicis incitamur monitis, vt pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu. Idcirco fraternitati vestrae cognitum facimus, quod Gerhardus sanctae Lauriacensis Ecclesiae Archiepiscopus causa orationis ad limina veniens Apostolorum nostram Apostolicam praesentiam visitare et benedictionis gratiam à nobis percipere sollicite studuit et multa, quae reprehensione digna sunt, nostris auribus lacrymosis vocibus intimauit tota cordis intentione à nostra Apostolica autoritate de his, quae contra canonum regulam et decreta maiorum in vestris geruntur prouincijs, quaerens consilium. Scitis enim, quod ab ipso Domino Beato Petro Principi Apostolorum eiusque Vicarijs omnium Ecclesiarum cura commissa est veritatis voce dicente: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, cui etiam proprias oues commendauit dicens: Si diliges me, pasce oues meas. Et idcirco pro vniuersis Ecclesiis solicitudinem gerimus et veluti in specula positi, quod per totius orbis prouincias geratur, vigilanti cura insistimus. De quibus ergo Apostolicam sedem consuluit et qualia nos ei responsa dedimus, per hos nostros apices vobis intimare curamus; Eius namque interrogatio feriatim talis erat: De Auguratoribus et incantatricibus et maleficis vario modo mortificatis à populo, Si aliqua poenitentia debeat exigi. De talibus namque personis, quid veteris ac noui testamenti pagina censeat, manifestum est; In lege namque Moysaica scriptum est, maleficos non patiaris viuere: Similiter in Samuelis libro legitur, quia exterminauit Saul omnes phytonissas de terra, et alia, quae enumerare longum est. Sed nos etiam tales nostris exhortationibus ad poenitentiam trahere debemus, vt magis Ecclesiastico iudicio poenitendo uiuant quam gladio vindice puniantur dicente Beato Paulo Apostolo: Non enim posuit nos Devs in iram sed in acquisitionem salutis. Quod si Ecclesiastica iudicia spreuerint, humanis subiacent legibus, meminisse enim debent; à Deo potestates fuisse concessas et ad vindictam noxiorum gladium fuisse permissum et Dei ministrum fuisse datum in huiusmodi vindictam; Et dum in talibus improbis legum exercetur authoritas dicente beato Innocentio: erit dictator inmunis. Consultum est etiam, vtrum Episcopi Pax vobis an Dominus vobiscum pronunciare debeant. Sed non aliter per omnem vestram prouinciam tenendum est, quam in sancta Romana Ecclesia. In Dominicis enim diebus et in praecipuis festiuitatibus atque Sanctorum Natalitijs Gloria in excelsis Deo Et Pax vobis pronunciamus; In diebus verò Quadragesimae et in quatuor temporibus siue in vigilijs sanctorum et in reliquis ieiuniorum diebus Dominus vobiscum tantummodo dicimus. Post haec consuluit: Si Dominica oratio in benedictione ciborum debeat visitari. Quod fieri non oportet, quia in sanctificatione corporis et sanguinis Domini nostri Jesv Christi hanc solummodo orationem sancti Apostoli decantabant et in Euangelio legitur, quia post Coenam a Domino factam Hymno dicto exierunt in montem Oliuarum. Post haec interrogauit de eo; qui matrem et filiam spirituales in coniugio ducit, quod ne fiat, sacri canones per omnia vetant. In canonibus Zachariae ita habetur, vt presbytera, diacona, monacha vel etiam spirituali conmatre aut spirituali filia nullus vtatur; Nam, qui huiusmodi opus perpetrauerit, sciat se anathematis vinculo innodatum et Dei iudicio condemnatum atque à sacro corpore et sanguine Domini nostri Jesv Christi alienum, et quicunque sacerdotum eis communicare prsesumpserit, eorum iudicio condemnatus sacerdotij sui honore priuetur. Interrogauit etiam, si vir, cuius uxor meretricatus et abicitur, ea uiuente debeat uti coniugio, quod, quia interdicitur, innumerabiles a viris morti addicte sunt mulieres. De qua re, quid aliud dicere possumus, nisi quod dominus dicit in euangelio: Sed si se continere non possunt, in vicem revertantur, et si hoc nullatenus fieri potest, melius est illis iuxta apostolum nubere, quam uri, quia mundane leges concedunt illis, alteram ducere uxorem. Similiter namque quesiuit, si viro, cuius uxor a fratre polluitur, alio liceat uti coniugio. Scimus, quia iuxta quod sacri canones censent, mulies illa abicienda est et modis omnibus excludenda. vir autem eius ab illius peccato alienus est secundum scripturam, que dicit: Nemo enim alieno peccato punitur. Si autem se continere vir ille non poterit, non patet ratio, cur alteram non ducat uxorem. Dehinc intulit lamentabile et nimis lugendum, vt Domini sacerdotes publicè ducant vxores, et filij eorum valeant promoueri; Quod scelus, quia omnis sacra scriptura contradicit, quia sanctum et venerandum Nicenum Concilium vetat, ne sacerdotes cum foeminis habitare praesumant, multo magis ne copulari vel sociari mulieribus debeant, iuxta sacros canones modis omnibus prohibemus. In Neocaesariensi namque Concilio ita habetur: Presbyter si vxorem acceperit, ab ordine deponatur, et qui in tali scelere fuerint reperti, nostra Apostolica authoritate omni priuentur honore. Filij vero eorum inmunes ab eorum peccato sunt dicente Propheta: filius non portabit iniquitatem patris, et in sacro Baptismate omnia dimittuntur peccata. Dehinc perquisiuit, si à Chorepiscopo Ecclesiae debeant consecrari aut presbyteri ordinari vel consignatio chrismatis et manus impositio fieri; quae omnia à Chorepiscopo ne fiant interdicimus iuxta Canonum decreta. In Conciliò Antiocheno capite decimo sic continetur: Qui in vicis et possessionibus Chorepiscopi nominantur, quamuis manus impositionem Episcoporum perceperint, tamen sanctae synodo placuit, vt modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi Ecclesias, ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas, quibus promotiones istae sufficiant, nec presbyterum nec Diaconum audeant ordinare. Siquis autem transgredi statuta temptauerit depositus, quo vtebatur honore priuetur. ||
Perquisiuit etiam, si vir et mulier tertio vel quarto gradu consanguinitatis coniuncti et inscij coniugio copulantur postea Dei respectu compuncti ostendunt se sacerdoti secretè confitentes peccata sua, vtrum valeant elemosynarum largitione ac bonorum operum exhibitione purgari; De talibus enim personis in veteri et nouo Testamento multa reperiuntur exempla maxime in Concilijs Gregorij et Zachariae, in quibus haec continentur: vt consobrinam, Nouercam, Neptem, fratris vxorem Nurum vel etiam de propria cognatione aut quam cognatus habuit, nullus coniugio praesumat sibi copulare. Siquis verò hoc nefario coniugio conuenerit et in eo permanserit, sciat se Auctoritate Apostolica anathematis vinculo innodatum et nullus sacerdos ei tribuat communionem, et si inclinatus diuisusque fuerit ab illicita copula, poenitentiae submittatur, vt sacerdos loci considerauerit. De vastatoribus autem Ecclesiarum vnde inquisiuit, nihil aliud scribimus, nisi quod Pavlvs Apostolus ad Timotheum scribens ait: Argue, increpa, obsecra cum omni imperio. His verò omnibus praelibatis fraternitatem vestram monemus per hanc nostram Apostolicam iussionem, vt huic Gerhardo Archiepiscopo, cui vicem nostram in cunctis finibus vestris commisimus in omnibus, quae ad Ecclesiasticum ordinem pertinent, obedientes et adiutores sitis, quatenus in vna concordia persistentes, vt Ecclesiastica iura ut Christianitatis religio in vestris partibus, quae pro paganorum incursione et malorum Christianorum persecutione corrupta et deprauata esse videntur, Domino largiente et beato Petro Apostolorum Principe cooperante ad rectitudinis normam valeant reformari et vos in futuro examine securi possitis audire vocem Domini dicentis: Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fidelis fuisti super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui. Praeter haec Eberhardo Duci Bauuariorum nostra authoritate iniungimus, vt praefato Gerardo Archiepiscopo in omnibus auxilium praestet, vt suae Ecclesiae status et rectitudo ac proprius vigor ad integrum culmen et priscum decorem suo iuuamine valeat peruenire, si Dei indulgentia et sancti Petri etiam suorum delictorum à nobis vult accipere remissionem.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 704-708
Editions
  • Hund, Metrop. I. 49 (edit. Monacensis), I. 33 (edit. Ratisb.).
  • Ludewig, Script. rer. German. II. 354.
  • Hansiz, Germ. sacra, I. 192.
  • Mansi, Collect. conciliorum, XVIII. 378.
  • Boczek, Cod. dipl. Moraviae, I. 79.
  • Dümmler, Pilgrim von Passau, 117.(Rücksichtlich der Geschichte der in den Nummern I - VII. mitgeteilten Urkunden sehe man: „Pilgrim von Passau und das Erzbisthum Lorch" von Dr. E. L. Dümmler, Leipzig 1854.)

Comment

Der Anhang enthält die apokryphen Bullen des VI., IX. und X. Jahrhunderts für die Erzbischöfe von Lorch und das Schreiben Bischofs Pilgrim von Passau an den Papst Benedict (I—VII) sowie einen Nachtrag von neun, das Kloster Kremsmünster betreffenden Urkunden (VIII—XVI) aus dem Urkundenbuch von Kremsmünster (Wien 1852.)


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.