Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0951
Signature: 0951
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
951, Regensburg
Tauschvertrag des Bischofs Tuto von Regensburg mit Bischof Christian von Passau über die dem Kloster Mondsee gehörigen Güter Ruste und Walkisingen gegen die Pfarre Mondsee und die Waldzehente von Mondsee, Oherwang und Abersee, welche der Bischof von Passau dem Kloster überlässt.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 58
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 58
x
In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Tuto Ratisponensis ecclesie dei gratia episcopus fratribus in Monasterio Maennse deo seruientibus in perpetuum. Cum ex officio pastorali omnibus nobis subiectis paternam sollicitudinem debeamus, maxime nobis inuigilandum esse cognoscimus, ut Monasteria deo dicata rebus et honoribus cum quiete et pace amplificentur in domino. Inde est, quod omnibus notum fieri volumus de quodam legitimo concambio, quod factum est inter nos et dominum Christianum patauiensis ecclesie uenerabilem episcopum de predijs Monasterij nostri Maennse et de predijs prefate patauiensis ecclesie. Factum est autem hoc concambium cum consensu cleri et ministerialium utriusque episcopatus hoc modo, duas uillas iam dicto monasterio nostro Maennse proprias Ruste et Walkisingon tradidimus domno Christiano prenominato episcopo et ecclesie sue patauiensi in perpetuam possessionem, et e conuerso ipse nostro Monasterio Maennse tradidit in perpetuam proprietatem parrochiam cum decimis tocius foresti Maennse cultis et incultis, quesitis et inquirendis et cum decimis foresti oberwange et cum decimis foresti Aebernse et cum omnibus decimis, ubicumque possessiones prefatum habet Monasterium in episcopatu patauiensi. confirmatum est eciam hoc idem concambium inter nos et uenerabilem predictum episcopum Anno ab incarnacione domini d cccc lj Ratispone in curia sollempni ducis arnolfi in presencia principum et multorum illustrium uirorum frequencia. Si uero aliquis neglecto tenore iusticie huius pagine nostre auctoritati manu temeraria obuiare presumpserit, sciat se bannum nostrum incurisse, et perpetuo anathematis uinculo multandum, et ut hoc factum noticie futurorum indubitatum esse possit omni tempore, presentem paginam nostro Sigillo muniri iussimus. Testes huius rei sunt Otacher comes, Engilprecht comes, Eberhart comes, gottj, adalprecht, weriant, dultinc, hunolt, jsirich, gunzo, Azzo, Kerbalt et alij multi.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 58
Editions:
- Chron. lunael. I. 96. ex lib. cop. sec. XV.
Language:
Places
- Regensburg
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 0951, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OOEUB/0951/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success