Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1018 II
Signature: 1018 II
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Februar 1018, o. O.
Papst Benedict VIII. schliesst mit dem Kaiser Heinrich II. einen Tausch über einige Güter, darunter das Gut Antisina.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 77
x
Papa Benedictus episcopus servus servorum Dei dilectissimo in Domino nostro spirituali filio Heinrico invictissimo ac triumphatori imperatori augusto vobis in perpetuum. Quamquam rei commutatio ex ipsa corporali traditione possit firma consistere vel ea, quae legaliter geruntur, nulla valeant refragatione convelli, ne qua tamen possit esse contrahendi dubietas, nostrae debet intervenire auctoritatis annutus. Et quoniam curtes tres, nimirum unam quidem vocabulo Hollenbach (supr. Wolinbach) aliam namque Antesna (s. Antisna), tertiam quidem Wineringa cum omnibus earum pertinentiis, servis denique et ancillis, colonis ac colonabus utriusque sexus ibidem residentibus, utrasque vero curtes sitas (in) ducatu Baiovaria hactenus nostra apostolica sedes detinuit iuris sanctae nostrae Romanae, cui Deo auctore deservimus, ecelesiae, poposcit atque desiderat commutare, Ad cuius vicem compensationis recepimus nos per chartam commutationum in sancta Romana ecclesia a vobis, dilecte fili noster Henrice auguste, uidelicet curtem regalem, quae dicitur Colle Calvus (supr. Terma), cum omni sua pertinentia constituta infra comitatu Spoletano. Et nos mensae, quemadmodum ad vestrum videtur pertinere imperium et sicuti nostra commutationum charta a (vobis) nobis facta continet assistenti XII. indict. vobis in perpetuum iam dictas curtes in vicem tradimus atque commutamus. Unde recepimus a (vobis) praedictam curtem vestram regalem, quae dicitur Colle calvus, in ius dominiumque sanctae nostrae Romanae ecclesiae. Nam fatas curtes tres in vicem, una quidem vocabulo Hollenbach, alia namque Antesna, tertia siquidem Vuinerniga cum omnibus earum pertinentiis, servis et ancillis, colonis et colonabus utriusque sexus ibidem residentibus, quae vobis commutavimus, a die presenti habeatis, teneatis, possideatis, (in) vestra ius et dominium perpetualiter vindicetis et defendatis. Nam nullus unquam nostrorum successorum, pontificum vel alia quaelibet magna parvaque persona has saepedictas curtes tres cum omnibus earum pertinentiis a potestate et ditione vestra auferre vel alienare audeat, sed liceat vobis in perpetuum omni tempore a nostra sancta Romana ecclesia securiter tenere ac possidere. Nam si quis hoc nostrum apostolicum praeceptum et commutationem, quod non credimus, infringere tentaverit, sciat se vobis compositurum auri purissimi libras centum et haec commutationis pagina in sua maneat firmitate perpetualiter. Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scrinarii S. Romanae ecclesiaein mense Februario indictione secunda.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 77-78
Original dating clause: in mense Februario
Editions:
- Ussermann, Episcop. bamberg. Cod. probat. 28. Nr. 25. ex lib. privileg.
Language:
Places
- o. O.
Persons
- Benedicti notarii regionarii et scrinarii S. Romanae ecclesiae
- Benedictus
- Heinrico
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1018 II, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1018_II/charter>, accessed at 2024-11-18+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success