Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1040 I 18
Signature: 1040 I 18
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Januar 1040, Regensburg
Kaiser Heinrich bestimmt die Grenzen der Pfarre Ranshofen und ihrer Zehente.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 82
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 82
Current repository:
Bayerisches Hauptstaatsarchiv München (www.gda.bayern.de/hsta00.htm-8k)
Bayerisches Hauptstaatsarchiv München (www.gda.bayern.de/hsta00.htm-8k)
Material: (der Abschrift:) Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heinricus diuina fauente clementia Imperator ac seraper augustus omnibus christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse uolumus, qualiter soluimus decimationes S. Pancratii in parrochia Ranshouen cum prediis, que iacent infra terminos istos: De flurnespach usque in grabense, deinde super montem, qui dicitur Hounsperch, usque ad flumen, quod dicitur Mulebach, Deinde puochperch usque ad lapidem, qui dicitur wartstain, Deinde ad locum, qui dicitur durchfere usque makkingen. Insuper tradidi predia, que sunt infra istos terminos saltzpurch ad soluendas rursus decimationes sancti Pangracii Ranshouensis. De rüchohesperig usque ad flumen, quod dicitur Ogete, Deinde Liuterbach usque riute: Similiter quoque soluimus decimationes de loco, qui dicitur Otingen. Soluentes itaque omnem decimationem in loco, qui uocatur Ranshouen, ipsum predium omnesque decimas predii eiusdem tarn de incultis quam de cultis agris uidelicet pratis, pascuis, campis, siluis, uenationibus, piscationibus quesitis et inquirendis cum omni utilitate, que ullo modo inde prouenire potest, super altare sancti Pancracii in proprium dedimus atque manu propria tradidimus ea scilicet ratione, ud (sic) dei seruicium a clericis ibidem manentibus cottidie stabilitum permaneat. Hec solucio decimarum facta est et traditio earundem decimacionum in conspectu heinrici, cui ducatum ipsius regni dedimus. et archyepiscopi Saltzpurgensis ecclesie Ditmaro et Nicetij Leodicensis ecclesie episcopi et Perngeri patauiensis episcopi. Terminum quoque parrochie inposuimus hos eidem sancti Pancracii ecclesie parrochiales terminos statuentes cum predictis episcopis scilicet Ditmaro archyepiscopo Saltzpurgensis ecclesie, et Perngero patauiensi episcopo et Niceno Laodicensis ecclesie episcopo cum aliis XIIj. episcopis incipientes de Etnawe usque ad gruzensewen et creben et pirenpach, Rantwigezprunne quoque, inde ad iden, Ritperch quoque, fuversengen, adelberin et perchstain, Rechinque quoque et huluen, zangaren quoque per ferinam semitam capelle s. Georii martiris, deinde swarzgreben et usque auwerpach, deinde per albrechzperch, deiude per Puochchirichen, deinde in flumen Maeticha. Si autem predictum decimationum concambium siue traditionem aut terminorum parrochialium diffinitionem prefatus dux aut aliquis successorum suorum seu episcoporum quilibet in irritum ducere temptauerit, nisi resipuerit, nostri nostrorumque successorum regum siue imperatorum iuris sit defendere et regia potestate retorquere. Et ut hec nostra regalis traditio stabilis et inconuulsa omni permaneat euo, hanc cartam inde fecimus conscribi [et nostri sigilli munimine insigniri. Signum Domni Heinrici regis invictissimi. Theodoricus Cancellarius Vice Bardonis Archicapellani recognovi. Data XV. Kalendas Februarii, Ind. VIII. Anno dominic. Incarnat. MXL. Anno autem Domni Heinrici ordinat. XII. regni Anno I. Actum Ratisbone feliciter. Amen.]
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 82-83
Original dating clause: XV. Kalendas Februarii
Comment
Die eingeklammerten Worte am Ende fehlen in der Handschrift und sind aus dem Abdrucke der Mon. boic. beigefügt. Die Urkunde dürfte wohl kaum echt sein.Language:
Places
- Regensburg
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1040 I 18, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1040_I_18/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success