useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1143 X 26
Signature: 1143 X 26
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Oktober 1143, Mattsee
Bischof Reginbert von Passau übernimmt die von Pilgrim von Wenge gebaute und dotierte Kirche im Dorfe Vöcklabruck am Tage der Einweihung und erlaubt einen Priester bei derselben zu halten.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 207
 
x
(Chrismon.) In Nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Reginbertus dei Gratia Pataviensis Ecclesie Episcopus. Ordo officii nostri nos hortatur et ammonet, ecclesiam, quia domus dei domus orationis uocatur, honorare et sicut sponsam uiro suo ornnibus modis ornare. Si quos uero homines in uinea domini Sabaoth cernimus iuxta desiderium bone uoluntatis plantare, nostrum est rigare, quum certum est ab ipso fonte tocius bonitatis incrementum emanare, Huius rei gratia ego Reginbertus sancte Pataviensis ecclesie episcopus notum fieri uolo omnibus presentibus et futuris, quod quidam nobilis homo Piligrimus de Wenge plenus opere bono et apud deum et homines bone uoluntatis ecclesiam in uilla, que dicitur veclabrucce, domino edificauit et edificatam per manus nostras interuentu fidelium nostrorum consecari impetrauit. In eodem vero loco predicto uno manso et alio manso, qui situs est in illo loco, qui dicitur Ode et Rotenbach uno manso et molendino in monte, qui dicitur Riute, duobus prediis Sibinbach, tribus uineis cum agricultura Scalcheim predio, quod quidam nomine Lagino predicto uiro Pilgrimo tradidit, et XXX. mancipiis Luzemanno, frowino cum fratribus suis et sororibus, Hunoldo et aliis, quos longum est dinvmerare, predictam ecclesiam dotauit et eandem ecclesiam pro remissione peccatorum suorum cum omnibus prediis prenominatis et mancipiis in omni genere utilitatis inductus consilio et precibus nostris potenti manu sine aliqua eontradictione super altare sancti Stephani protomartyris patavie in die consecracionis eiusdem ecclesie veclabrucce delegauit. Concessimus ergo praefate ecclesie, quum ibi domus pauperum et receptaculum esse debet infirmorum, proprium sacerdotem et propter hoc, quod dicitur: Infirmus fui et uisitastis me, concessimus etiam liberam sepulturam omnibus in eodem loco pauperibus christi administrantibus sic tamen, ut ad Pataviensem ecclesiam sicut ad matrem et dominam respectus habeatur et quicquid ibi per dei misericordiam augeri uel in melius mutari potest, totum salua gratia et permissione Pataviensis episcopi et ipsius ecclesie fiat et ei honor et reuerentia per omnia et in omnibus integraliter exhibeatur. Quod haec uero rata et inconuulsa permaneat, sub uinculo anathematis precipimus et presentis pagine inscriptione roboramus inpressioneque sigilli nostri confirmamus. Hec facta sunt Anno ab incarnatione domini MCXLIII. Indictione IIII. VII. Kal. nouembris. Datum matse.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 207-208

Original dating clauseVII. Kal. nouembris

Editions
  • Freiberg, histor. Schriften und Urkunden I. 472
  • Mon. boic. XXVIII. II. pag. 95 und 105, ex cod. patav. I° et II° .


LanguageLatein
Places
  • Mattsee
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.