Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1147
Signature: 1147
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1147, o. O.
Erzbischof Eberhart I. von Salzburg beurkundet einen Tausch zwischen dem Kloster St. Peter und den Kanonikern der Domkirche zu Salzburg.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 242
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 242
x
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Eberhardus divina favente clementia Salzburgensis ecclesiae Archiepiscopus. Quoniam graviter nostris temporibus religiosas personas a secularibus super his, quae monasteriis a fidelibus Christi conferuntur, cernimus vexari, necessarium existimavimus precibus dilecti fratris nostri Heinrici abbatis de sancto Petro annuere, scilicet ut bona quaedam, quae in nostra praesentia eidem monasterio sunt collata vel recognita vel per commutationem acquisita, praesenti pagina comprehendamus et noticiae posterorum sigilli nostri impressione roborata transmittamus. Anno igitur dominicae incarnationis MCXLVII. episcopatus vero nostri I. quidam ex ministerialibus sancti Roudperti Godefridus nomine divina inspirante gratia universa predia sua et familiam exceptis octo houbis et XV. mancipiis monasterio sancti Petri Salzburge consensu conjugis suae Adale in praesentia nostra et venerabilis fratris nostri Gurcensis episcopi Romani tradidit ea tamen conditione, qua prius in conspectu predecessoris nostri piae memoriae Chounradi archiepiscopi eidem ecclesiae illa tradiderat, scilicet ut, si absque legitimo herede vita decederet, in principali eorundem praediorum loco Wietingin dicto ex consilio Salzpurgensis archipresulis et Gurcensis episcopi, abbatis quoque sancti Petri divinum servitium ordinetur. Huius traditionis testes sunt: Liutoldus comes de Pleigin, Heinricus de hegelin, Engilscalcus de Friesah, Roudolfus de tounisperch, Hartnidus et frater eius, Marchwardus de Viskaha, Liutwinus prepositus, Wolframmus de offinwanc, Wolframmus de harpholtishein, Ekkehardus de tanna, Sigifridus de Friesac, Liutoldus de Salzpurch. Eodem quoque anno, in die autem ordinationis nostrae recognitum est et traditum eidem monasterio a Gebehardo comite de Purchusin predium quoddarn ad alsa situm, mons videlicet ex uno latere habens vineam, ex alio coopertus virgultis, quem quondam tradiderat ad altare beati Petri bonae recordationis Sizo comes et Sigehardus, sed a parentibus prefati comitis Gebohardi occupatus et in jus proprietatis injuste fuerat redactus, haec autem recognitio seu traditio facta est in praesentia nostra et fratrum nostrorum episcoporum Ottonis frisingensis, Hartmanni Brixinensis, Romani Gurcensis. Testes quoque hujus recognitionis facti sunt de fidelibus nostris Engilbertus Marchio, Engilbertus comes hallensis, Liutoldus comes de Pleigin, Adelbertus et frater eius Liupoldus de Staneheim, Gotescalcus de hunisperch, Heinricus de hegelin, Engilschalcus de friesah, Liutoldus de Siesdorf, Ekkehardus de Tanna, Hartnidus de viskaha, Heinricus de Purchusin, Item Heinricus, Hugo, Hartuvicus, Gebolfus ministeriales ejusdem comitis. Ab hac autem recognitione nondum VII. diebus evolutis Heinricus comes et frater eius Sighardus de Schala nepotes predicti comitis Gebohardi, qui et ipsi prefati predii violenter potius quam legitimi heredes accesserant, acceptis a fratribus supradicti monasterii XIV marcis coram legato nostro in castro Purchusin omni se jure sepedicte possessionis testibus coram positis eliminaverunt. Testium autem nomina haec sunt: Adalbertus et frater eius Liupoldus de Staneheim, Heinricus judex de Purchusin, Item Heinricus, Hugo, Hartwicus, Gebolfus, Purchardus, Routderus, Maganus de Tti(?) ministeriales predictorum comitum. His itaque gestis vir quidam nobilis Chadoldus dictus predium a fratribus obtentum, quod a predictis comitibus beneficii jure possederat, suis usibus sicut propriis detinere nisus est. Lite igitur inter ipsum et fratres aliquandiu perseverante contigit, ut eodem anno ad remensem sinodum vocati cum fratribus nostris episcopis et majoribus ecclesiae nostrae pergentes eundem Chatoldum itineris comitem haberemus. Qui rationabili querimonia abbatis opportune pulsatus in consilium nostrum se dedit sepedictum predium coram Babinbergensi episcopo et Brixinensi in manum nostram prope remensem civitatem eo tenore repudiandi, ut XV. marcas a fratribus predicti monasterii acciperet nec ulla eos de cetero eiusdem causae exactione vexaret. Huic rei presentes et testes fuerunt Heinricus prepositus Salzburgensis, Werinherus abbas Lawandinensis, Oudalricus abbas de sancto Lamberto, Chounradus abbas biburgensis, Chouno prepositus Chimensis, Hugo Perthensgadensis, Duringerus, Wisinto ministeriales sancti Roudberti; quinque ergo marcas de manu abbatis remis accepit promittens, quod in reditu suo apud Salzburc reliquas X. acciperet, et iterato in nostra presentia coram testibus, quos fratres adhiberent, idem predium reputaret; factum est ergo, ut rediens, sicut promiserat, nobis in superiori castro Salzburc constitutis prius abdicato beneficio denuo renuntiaret, juxta pactionis condictum X. marcis attractis accepit, igitur hi testes secundi adhibiti sunt: Liutoldus comes de pleigin et filius ejus Liutoldus, Ekkebertus comes de butina, Heinricus de hegilin, Liutoldus de Siesdorf, Sigiboto de Suriberch, Duringerus de werivin, Hartnidus et frater ejus Marcwardus de viskaha, Wisunt et Otto de Pongou, Dietmarus de Eicheim, Liutwinus prepositus, Palo (sic) de Sure, Roudolfus, Engilscalcus, Otto, Bertoldus et Willihelmus ministeriales comitis Liutoldi. Presenti quoque inscribere pagine necessarium et utile duximus commutationem, quae inter monachos sancti Petri et canonicos majoris ecclesiae facta est. Heinricus siquidem prepositus et canonici dederunt abbati et predictae congregationi curtim in pinzgou sitam, quae a nobili viro Adelberto de Lugis tradita eis fuerat, sed nunquam propter contradictionem propinquorum ejusdem Adalberti possessa, e contra abbas concessit eis in area, quam habuit ad Tauersheim, secus ecclesiam construere et medietatem illius ecclesiae atque atrii perpetuo jure possidere, addens insuper eis octo marcas. Huius commutationis testes sunt Adalbertus de Gerin, Heinricus de hegilin, Engilscalcus de friesah, Sigiboto de Sureperc, Wolframmus de offinwanc, Pabo de Sure, Wisint de Pongou, Sigimarus de libniz, Hartnidus et frater ejus Marchwardus de viskaha, Adelbero de longou, Chunradus de Calcheim, Liutwinus castellanus, Liutoldus de Salzpurc.||
Acta sunt haec anno dominice incarnationis MCXLVII. Indictione X. Episcopatus vero domini Eberhardi Salzburgensis anno primo.
Acta sunt haec anno dominice incarnationis MCXLVII. Indictione X. Episcopatus vero domini Eberhardi Salzburgensis anno primo.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 242-245
Editions:
- Hormayr, Archiv f. 1828, pag. 350.
Language:
Places
- o. O.
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1147, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1147/charter>, accessed at 2024-12-19+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success