Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1147 V
Signature: 1147 V
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Mai 1147, o. O.
Bischof Reginbert von Passau bestätigt die Gründung des Klosters Waldhausen und erlaubt dem Stifter Otto von Machlant alle passauischen Lehen, Greifenstein ausgenommen, demselben zu übergeben.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 236
OÖUB 2 (Wien 1856), S. 236
Current repository:
Oö Landesmuseum Linz (www.landesmuseum.at/de/lm/)
Oö Landesmuseum Linz (www.landesmuseum.at/de/lm/)
Mit Siegel.
Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Reginbertus Dei gratia Patauiensis ecclesie episcopus. Pium et iustum est bonorum hominum deuotionem erga deum diligentius considerare et quicquid intendunt in uinea domini plantare, congruum ducimus cum illis huic operam dare, per hoc utriusque honor augetur et conseruatur in terris atque retributio, que iustos exspectat, cumulatur eis in coelis. Notum ergo uolumus esse omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod quidam nobilis homo Otto de mahelant instinctu sancti spiritus ecclesiam in predio suo in loco, qui dicitur sancti Johannis iuxta riuum sabenikhe fundauit et centum mansos pro remissione peccatorum suorum et fratris sui Waltchuni et utriusque coniugis et omnium parentum suorum potenti manu sine alicuius contradictione eidem ecclesie delegauit eo tenore, ut ibidem patauiensis episcopus fratres regulares canonicos secundum regulam sancti augustini instituat, de cetero pretaxatam eandem ecclesiam cum omnibus suis appendiciis cultis et incultis, uiis et inuiis, pascuis, pratis, siluis, aquis aquarumue decursibus, exitibus et reditibus in omni genere utilitatis beato stephano patauie per manus aduocati ducis Heinrici et marchionis et nostras tradidit. Nos uero fidem et deuotionem eius erga beatum stephanum intuentes omnia beneficia, que ab ecclesia nostra possederat in decimationibus, mansis, curtibus, areis, uineis, excepto castro grifenstaine cum omnibus suis appendiciis comuni consilio cleri et populi eidem ecclesie per manus eiusdem aduocati tradidimus et decimacionem, quam dux Heinricus et marchio nobis resignauit ea condicione, ut eidem loco traderemus, sane hanc dico decimationem, quam prenominatus Otto a duce in beneficio tenuit. Preterea ecclesiam munichispahc, Niunchirchen, Chunigesuuisen, ecclesiam sancti Georgii et Dunnenhahc, Croucen, Grine, Sahsenchirchen, Mitterenchirchen, Porcionem decimacionis, que Ottonem attingit in ecclesia Ualeuuaha et ecclesiam Sineuuellenuelde cum decimacione, que ad eam spectat, fratribus ibidem Deo ministrantibus concessimus. Ut autem hec rata et inconuulsa permaneant, precipimus et presentis pagine inscriptione sub sigillo nostro in perpetuum comunimus. Siquis autem id adtemptare presumpserit, sciat se iram et indignationem omnipotentis dei incurrere. Huius rei sunt testes Gebehardus de purchhusen, Chunrat de pilstein et filius eius fridrihc, Chunrat marchio, Oudalrihc de pernecco, Hartuuic de hagenauuo, Walthero de traiseme, Hartuuich de Rauna, Adelbrech et frater eius Luitpolt de stameheim, Chunrat de racale, Gebehart de chadelhosespergen (sic), Adelram de chabe, Baldemar et frater eius Diethero de halse, Marquart de uuesen, Hartmut de haga, Diterihc de smidaha, Roudeger camerarius, Sigeboto dapifer. Hec autem facta sunt anno ab incarnatione domini Millesimo c XL. VI. (sic) In expedicione iherosolimitana Indictione VIIII.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 236-237
Editions:
- Kurz, Beiträge IV. pag. 419.
Language:
Places
- o. O.
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1147 V, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1147_V.1/charter>, accessed at 2024-12-20+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success