useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1154 VI 22
Signature: 1154 VI 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juni 1154, Ebelsberg
Conrad, Bischof von Passau, beurkundet einen Vergleich zwischen den Klöstern Waldhausen und Baumgartenberg wegen des Nachlasses Otto's von Machlant.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 268-269
 

orig.
Current repository
Oö Landesmuseum Linz (www.landesmuseum.at/de/lm/)

Das Siegel ist abgefallen.Material: Pergament
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Chonradus diuina gracia Patauiensis episcopus omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum. Quia facile a memoria hominum labitur, quicquid apud modernos sine discretione agitur, placuit antiquitus, ut ea, que ad decorem domus dei spectant, testimonio litterarum comrnittantur, ne a superuenientibus obliuioni, tanquam si nunquam facta fuissent, tradantur. Inde est, quod ad noticiam praesentium et futurorum Kartam istam scribi iussimus, qualiter controuersia, quae diu agitata est inter Karissimos fratres nostros de Bomgartenberge et regulares canonicos de sancto Johanne de possessionibus Ottonis uiri nobilis fundatoris utriusque cenobii sine contradictione utriusque partis decisa sit. Abbas enim Fridericus consilio et consensu fratrum suorum pro terminanda causa totius querele unam curtim Chunegeswisen et tres uineas in chremesa consensu nostro per manus Walchunonis aduocati de Clamma fratribus nostris de sancto Johanne tradidit et in praesentia multorum sine alicuius contradictione potenti manu delegauit eo tenore, ut numquam alicui episcoporum liceat hoc factum retractare aut inductione prepositorum futurorum aliquibus molestiis super hac causa abbatem et fratres suos infestare. Ut haec rata et inconuulsa in perpetuum permaneant, auctoritate domini nostri Jesu Christi et sancti Stephani prothomartyris presentis paginae scripto raboramus et impressione sigilli nostri confirmamus. Quicunque ista immutare, disturbare attemptauerit, sanguine et corpore christi in extremis careat. Huius rei isti sunt testes conscripti: Marquardus de Gluze, Diurinc de Weruen, Herwich de tanne, Berhtoldus de imezingen, Porn de amelungesbach, Sifrit de monechbach, Heinrich de lobetesdorf, Heinrich de longowe, Gotefridus de innerenuelde, Heinrich de innerenuelde, Dietrich, Walther de dunnenbach. Haec facta sunt ab incarnatione domini anno M.C.L.IIII. Indictione II. Data ebelesberc X. Kal. Julii.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 268-269

    Original dating clauseX. Kal. Julii

    Editions
    • Kurz, Beiträge, III. 396.


    LanguageLatein
    Places
    • Ebelsberg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.