Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1156 IX 17
Signature: 1156 IX 17
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. September 1156, Regensburg
Kaiser Friedrich I. erhebt die Mark Österreich, vereinigt mit der Mark ob der Enns, zu einem Herzogtum. (Privilegium majus.)Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 277
Current repository:
HHStA Wien (www.oesta.gv.at)
HHStA Wien (www.oesta.gv.at)
Mit goldener Bulle.Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Fridericus diuina fauente clementia romanorum imperator augustus. Quamquam rerum commutacio ex ipsa corporali institucione possit firma consistere nec ea, que Iegittime geruntur, ulla possint refragacione conuelli, Ne tamen rei geste ulla possit esse dubietas, jmperialis debet interuenire auctoritas. Nouerit igitur omnium christi imperiique et nostri fidelium presens etas et futura posteritas, qualiter nos eius cooperante gracia, a quo celitus pax missa est hominibus super terram, in generali nostra curia Ratispone in natiuitate sancte marie celebrata in presencia multorum religiosorum et catholicorum litem et controuersiam, que inter karissimum nostrum patruum heinricum ducem austrie et inter nepotem nostrum karissimum heinricum ducem saxonie diu agitata exstitit super ducatum bauarie et super marchiam superiori parte fluminis anasi, terminauimus hoc modo, quod dux austrie resignauit nobis ducatum bauarie et dietam marchiam, quos tenebat; qua resignacione facta mox eundem ducatum bauarie in beneficium contulimus duci saxonie, predictus uero dux saxonie cessit et renunciauit omni juri et accioni, quas habebat ad dictam marchiam, cum omnibus suis iuribus et beneficiis, ne autem in hoc facto honor et gloria patrui nostri karissimi aliquatenus minuatur, de consilio et iudicio principum, illustri wadizlao duce boemie sententiam promulgante, quam ceteri principes approbabant, marchionatum austrie et dictam marchiam supra anesum commutauimus in ducatum Eundemque ducatum cum subscriptis iuribus, priuilegijs et gracijs omnibus, liberalitate cesarea contulimus predicto heinrico nostro patruo karissimo, prenobili sue uxori theodore et liberis eorundem ob singularem fauorem, quo erga dilectissimum patruum nostrum heinricum ducem austrie, eius conthoralem prenobilem theodoram et eorum successores necnon erga terram austrie, que clippeus et cor sacri Romani imperij esse dinoscitur, afficimur, de consilio et assensu principum imperij dictis coniugibus, eorum in eodem ducatu successoribus nec non prefate terre austrie subnotatas constituciones, concessiones et indulta auctoritate jmperiali in iura plena et perpetua redactas donauimus liberaliter uigore presencium et donamus. Primo quidem Quod Dux austrie, quibus suis subsidijs seu seruicijs tenetur, nec esse debet obnoxius sacro Romano jmperio nec cuiquam alteri, nisi ea de sui arbitrij fecerit libertate, eo excepto dumtaxat, quod imperio seruire tenebitur in vngariam duodecim uiris armatis per mensem unum sub expensis propriis in eius rei euidenciam, Ut princeps imperij dinoscatur. Nec pro conducendis feodis requirere seu accedere debet imperium extra metas austrie, Uerum in terra austrie sibi debent sua feoda conferri per jmperium et locari. Quod si sibi denegaretur, ab imperio requirat et exigat literatorie trina vice, quo facto iuste sua possidebit feoda sine offensa imperij, ac si ea corporaliter conduxisset. Dux eciam austrie non tenetur aliquam curiam accedere edictam per Imperium seu quemuis alium, nisi ultro et de sua fecerit voluntate; jmperium quoque nullum feodum habere debet austrie in ducatu, si uero princeps aliquis uel alterius status persona nobilis uel ignobilis cuiuscumque condicionis existat, haberet in dicto ducatu possessiones ab ipso iure feodali dependentes, has nulli locet seu conferat, nisi eas prius conduxerit a duce austrie memorato. Cuius contrarium si fecerit, eadem feoda ad ducem austrie deuoluta libere sibi extunc iure proprietatis et directi dominij pertinebunt principibus ecclesiasticis et monasterijs exceptis dumtaxat in hoc casu. Cuncta eciam secularia judicia, bannum siluestrium et ferinarium, piscine et nemora in ducatu austrie debent iure feodali a duce austrie dependere. eciam debet dux austrie de nullis opposicionibus Tel obiectis quibuscunque nec coram jmperio nec alijs quibuslibet cuiquam respondere, nisi id sua propria et spontanea facere uoluerit voluntate, sed si uoluerit unum locare, poterit de suis uassalis sev homolegijs et coram illo secundum terminos prefixos parere potest et debet iusticie complemento. jnsuper potest idem dux austrie, quando inpugnatus fuerit ab aliquo de duello, per unum ydoneum non in enormitatis macula retentum uices suas prorsus supplere Et illum ipsa eadem die sev princeps uel alius quisquam pro alicuius nota infamie non potest impetere nec debet inpugnare. Preterea quidquid dux austrie in terris suis seu districtibus suis fecerit uel statuerit, hoc imperator neque alia potencia modis seu uiis quibuscunque non debet in aliud quoquo modo in posterum conmutare. Et si, quod deus auertat, Dux austrie sine herede filio decederet, idem ducatus ad seniorem filiam, quam reliquerit, deuoluatur, jnter duces austrie, qui senior fuerit, dominium habeat dicte terre, ad cuius eciam seniorem filium dominium iure hereditario deducatur, ita tamen, quod ab eiusdem sanguinis stipite non recedat. Nec ducatus austrie ullo vnquam tempore diuisionis alicuius recipiat sectionem. Siquis in dicto ducatu residens uel in eo possessiones habens fecerit contra ducem austrie occulte uel publice, est dicto duci in rebus et corpore sine gracia condempnatus, imperium dicto duci austrie contra omnes suos iniuriatores debet auxiliari et succurrere, quod iusticiam assequatur. Dux austrie principali amictus ueste, superposito ducali pilleo, circumdato serto pinnito, baculum habens in manibus, equo assidens et insuper more aliorum principum imperij conducere ab imperio feoda sua debet. Dicti ducis institucionibus et destitucionibus in ducatu suo austrie est parendum et potest in terris suis omnibus tenere iudeos et usurarios publicos, quos vvlgo uocat Gawertschin, sine imperij molestia et offensa. Si quibussuis curijs publicis imperij dux austrie presens fuerit, vnus de palatinis archiducibus est censendus et nichilominus in consessu et incessu ad latus dextrum imperij post electores principes obtineat primum locum. dux austrie donandi et deputandi terras suas cuicumque uoluerit, habere debet potestatem liberam. Si, quod absit, sine heredibus liberis decederet, nec in hoc per imperium debet aliqualiter impediri. Prefatus quoque ducatus austrie habere debet omnia et singula iura, priuilegia et indulta, que obtinere reliqui principatus imperij dinoscuntur. volumus eciam, ut, si districtus et diciones dicti ducatus ampliati fuerint ex hereditatibus, donacionibus, empcionibus, deputacionibus uel quibussuis alijs deuolucionum successionibus, prefata iura, priuilegia et indulta ad augmentum dicti dominij austrie plenarie referantur. Et ut hec nostra imperialis constitucio omni euo firma et inconuulsa permaneat, presentes literas scribi et sigilli nostri inpressione fecimus insigniri adhibitis idoneis testibus, quorum nomina hec sunt: Pilgerimus patriarcha aquileie, Eberhardus salzburgensis archiepiscopus, Otto frisingensis episcopus, Conradus patauiensis episcopus, Eberhardus babenbergensis, Harmanus brixiensis, harthuicus ratisbonensis, Tridestinus episcopus, Dominus welf, Dux Conradus frater imperatoris, Fridericus filius regis Conradi, Heinricus dux Carinthie, Marchio Engielbertus de hystria, Marchio adalbertus de staden, Marchio Deiepald, Hermiamis comes palatinus de reno, Otto comes palatinus et frater eius fridericus, Gebehardus comes de sulzbach, Rodulfus comes de swineshud, Engelbertus comes hallensis, Gebahardus comes de burchuse, Comes de buthena, Comes de Pilstein et alii quam plures. (Monogramma.) Signum domini Friderici romanorum Ego Rainaldus cancellarius idce jmperatoris jnuictissimi. arnoldi magontini archiepiscopi et archicancellarij recognoui. Datum Ratisbone XV. Kalendas octobris, indictione iiij. anno dominice incarnacionis M. C. LXI. regnante domino Friderico Romanorum imperatore augusto in christo feliciter amen, anno regni eius V, imperii I.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 277-281
Original dating clause: XV. Kalendas octobris
Language:
Places
- Regensburg
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1156 IX 17, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1156_IX_17.1/charter>, accessed at 2024-11-18+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success