Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1156 IX 17
Signature: 1156 IX 17
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. September 1156, Regensburg
Kaiser Friedrich I. erhebt die Mark Österreich, vereinigt mit der Mark ob der Enns, zu einem Herzogtum. (Privilegium minus.)Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 281
x
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fridericus diuina clementia fauente Romanorum imperator augustus. Quamquam rerum commutacio ex ipsa corporali institutione possit firma consistere vel ea, que legaliter geruntur, nulla ualeant refragatione conuelli, ne qua tamen possit esse geste rei dubietas, nostra debet interuenire imperialis auctoritas. Nouerit igitur omnium Christi imperiique nostri fidelium presens etas et successura posteritas, qualiter nos eius cooperante gratia, a quo celitus in terram pax est missa hominibus, in curia generali Ratispone in natiuitate sancte Marie virginis celebrata in presentia multorum religiosorurn et Katholicorum principom litem et controuersiam, que inter dilectissimum patruum nostrum Heinricum ducem Austrie et carissimum nepotem nostrum Heinricum ducem Saxonie diu agitata fuit de ducatu Bawarorum, hoc modo terminauimus, quod dux Austrie nobis resignauit ducatum Bawarie, quem statim in beneficium concessimus duci Saxonie, dux autem Bawarie resignauit nobis marchiam Austrie cum omni iure suo et cum omnibus beneficiis, que quondam marchio Livpoldus habebat a ducatu Bawarie. Ne autem in hoc facto aliquatenus inminui uideatur honor et gloria dilectissimi patrui nostri, de consilio et iudicio principum Wadizlao illustri duce Boemie sententiam promulgante et omnibus principibus approbantibus marchiam Austrie in ducatum commutauimus et eidem ducatum cum omni iure prefato patruo nostro Heinrico et prenobilissime vxori sue Theodore in beneficium concessimus, perpetuali iure sanctientes, ut ipsi et liberi eorum post eos indifferenter et filie eundem Austrie ducatum hereditario iure a regno teneant et possideant. Si autem predictus dux Austrie patruus noster et vxor eius absque liberis decesserint, libertatem habeant eundem ducatum affectandi cuicunque uoluerint. Statuimus quoque, ut nulla magna uel parua persona in eiusdem ducatus regimine sine ducis consensu uel permissione aliquam iustitiam presumat exercere. Dux uero Austrie de ducatu suo aliud seruitium non debet imperio, nisi quod ad curias, quas imperator prefixerit in Bawarie, euocatus ueniat; nullam quoque expeditionem debeat, nisi forte quam imperator in regna uel prouincias Austrie uicinas ordinauerit. Ceterum ut hec nostra imperialis constitucio omni euo rata et inconuulsa permaneat, presentem inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione insigniri iussimus adhibitis testibus ydoneis, quorum nomina sunt hec: Pylgrimus Aquilegensis patriarcha, Eberhardus archiepiscopus Salzburgensis, Otto Frisingensis episcopus, Chunradus Patauiensis episcopus, Eberhardus Babenbergensis episcopus, Hartmannus Brixinensis episcopus, Hertwicus Ratisponensis episcopus et Tridentinus episcopus, dominus Welfo, dux Chunradus frater imperatoris, Fridericus filius regis Chunradi, Heinricus dux Karinthie, marchio Engelbertus de Istria, marchio Albertus de Staden, marchio Diepoldus, Hermannus palatinus comes de Reno, Otto comes palatinus et frater eius Fridericus et alii quam plures. Signum domini Friderici Romanorum imperatoris inuictissimi. (Monogramma.) Ego Ronaldus cancellarius uice Arnoldi maguntinensis archiepiscopi et archicancellarij regnante domino Friderico Romanorum imperatore in Christo. Datum Ratispone XV. Kalendas Octobris indictionis IIII. Anno dominice incarnationis M. C. LVI. feliciter Amen. Anno regni eius quinto, imperii secundo.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 281-282
Original dating clause: XV. Kalendas Octobris
Editions:
- Mon. boic. XXVIII. II. 354.
- Comentarius dipl.-critic super duplex privilegium Austr. brevius et longius. Monachii 1831.
Language:
Places
- Regensburg
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1156 IX 17, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1156_IX_17/charter>, accessed at 2024-11-18+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success