useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1162 X 06
Signature: 1162 X 06
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Oktober 1162, Zeidlarn (heute?)
Eberhart I., Erzbischof von Salzburg, erneut die Schenkung der Kirche Hochberg an das Kloster Ranshofen und bestimmt deren Grenzen gegen Ostermunting.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 319
 

orig.
Current repository
Bayerisches Hauptstaatsarchiv München (www.gda.bayern.de/hsta00.htm-8k)

Mit rückwärts angeheftetem Siegel und der eigenhändigen Unterschrift des Erzbischofs.Material: Pergament
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Eberhardus dei gratia sancte Salzburgensis ecclesie Archiepiscopus Altmanno uenerabili preposito et canonicis rahouensis (sic) ecclesie in perpetuum C. Sicut pium est bene facere, ita recte facta confirmare iusticie est. [320] Vnde notum esse uolumus, quod nos assentiente clero et laicis fidelibus ecclesie nostre dilecto preposito Ranskouensi Altmanno omnibusque successoribus suis communem uitam sub regula sancti Augustini seruantibus ecclesiam quandam Hohonberchach (sic) infra terminos parrochie nostre sitam firma largitione concessimus, sicut eara predecessori suo pie memorie Manegoldo conmisimus salua in omnibus nostra nostrorumque successorum canonica iusticia. Si uero, quod absit, regularis professio quocunque casu ibidem mutata fuerit, hanc nostram concessionem nulatenus manere uolumus. Hoc factum prefato Manegoldo preposito sigillo nostro roborauimus subscribentibus Hugone preposito Salzburgensi, Heinrico Berthersgadmensi preposito, Heinrico Abbate Sancti Petri, Trovnt priore de sancto Petro, Gerhoo Richerspergensi preposito, Herbordo O/owensi preposito, Chovnone Kymensi preposito, Willehelmo Salzburgensi dekano. Decisionem quoque litis inter prepositum Altmannum et parrochianum Fridericum de Ostermundingen de terminis parrochiarum diu habite, sicut a uenerabili Salzburgensi preposito et archidiacono Hugone nostra auctoritate facta est, ita ratam esse uolumus et ne amplius resuscitetur omnino interdicimus, uidelicet, ut strata a riuulo bibenbach ueniens usque at uillam yden limes sit utriusque parrochie. Presentem quoque paginam nostri sigilli impressione signariiussimus. C. Ego Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus S. S. C. Ego Hugo Salzburgensis prepositus et archidiaconus S. S. C. Ego Wernherus abbas de Elhsenbach S. S, Ego Heinricus Garzensis prepositus S. S. C. Ego Enzimannus prior sancti Petri S. S. Ego Fridericus decanus et ostermuntensis plebanus S. S. C. Ego Vgo de Purchirchen decanus S. S. C. Ego Adelbertus prepositus de Houen et capellanus domni Archiepiscopi S. S. C. Ego Johannes capellanus presbiter S. S. Anno Dominice Incarnationis Millesimo CLXII. Indictione X. Anno autem XI. gloriosissimi Friderici Regnantis Imperii uero VIII. Presidente Salzburgensi ecclesie dignissimo Eberhardo Archiepiscopo, Anno pontificatus eius XVI. Data Cidlare vicesima IIII. lvna Octobris. C.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 319-320

    Original dating clauseIIII. lvna Octobris

    Editions
    • Mon. boic. III. 323.


    LanguageLatein
    Places
    • Zeidlarn (heute?)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.