useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1164
Signature: 1164
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1164, o. O.
Eberhart, Bischof von Bamberg, bestätigt die Stiftung des Klosters Aspach mit Gütern zu Matichofen und Atersee etc.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 330
 
x
In nomine sancte et individue Trinitatis. Eberhardus Dei gratia Babenbergensis Episcopus secundus. officii nostri racio postulare videtur, ut Ecclesias nostras in rebus et possessionibus suis manutenere et firmare atque contra futuras malitias hominum, quantum possumus, auxiliante Domino premunire debeamus. Quocirca universitati fidelium notum esse volumus, quod devota Christi famula Christina de Aspach relicta Geroldi Comitis, cum eo mortuo viduata esset et prolem non haberet, prediis quidem et possessionibus mariti ad propinquos eius redeuntibus, ipsa suum hereditarium predium Aspach cum tota familia sua et personis hominum cum omnibus pertinentibus suis, cum agris, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, cum aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis et cum omni genere utilitatis, quo ipse illud noscitur habuisse, Babenbergensi Ecclesie contradidit ea videlicet pactione, ut in cellam ad minus duodecim Monachorum verteretur pro remedio anime sue ac mariti sui et parentum utrorumque. Itaque beate memorie Dominus noster Otto Episcopus talium rerum studiosus locum cepit et prediis ac decimis auctum sub patrocinio beati Mathei Apostoli in Abbatiam promovit; similiter et Dominus Egilbertus Episcopus Predecessor noster aliquos mansos et decimas in Matenchovene et Aterse et in Eringen ei contulit. Nos igitur predecessorum nostrorum pia cepta sive opera studiosa devotione amplectentes Domini ac fratris nostri Friderici eiusdem loci Abbatis, ceterorum fratrum petitioni acquiescimus, scilicet ut locus ipse, qui a prefatis predecessoribus nostris in divinum servicium fundatus atque semel et iterum confirmatus est, ita nunc quoque tertia vice in nomine sancte Trinitatis nostri privilegii confirmatione roboretur, ut undique munitus nulla futurorum improbitate perturbari queat. Statuimus etiam, ut nichil uncquam iure beneficii ex prediis eiusdem Monasterii militibus seu aliis secularibus concedatur, quinimo beneficium, quod Untelingen dicitur, cum viculis et pertinentiis suis, quod necessitate temporum beatus Otto Episcopus infeodasse probatur, nullus Episcoporum vel Abbatum infeodasse (infeodare) presumat, sed potius, si vacare ceperit, in usum et in utilitatem Monasterii reducatur. Omnia igitur, que ab ipsa fundatrice seu a predictis predecessoribus nostris eidem Monasterio nostro collata sunt, cunctorum fratrum Abbatum, Prepositorum, Canonicorum ac totius Cleri conniventia, Fidelium quoque ac Ministerialium nostrorum ac totius curie nostre consensu Fratribus ibidem Deo militantibus seu militaturis in perpetuum profutura confirmamus presentemque paginam inde scriptam ad evidentissime veritatis indicium nostre imaginis impressione signavimus. Testes sunt horum de Clero: Giselbertus maioris Ecclesie Prepositus, Hermannus Decanus, Chunradus Custos, Otto Prepositus sancti Stephani, Eberhardus de Rotenstade, Hermannus de Rudehusen, Purcardus Cellerarius, Hermannus Notlich, Irenbertus Abbas sancti Michahelis, Helmericus Abbas de Entestdorff, Abbas Cunradus de Lerwa. ex laycis liberi: Pertoldus Comes de Andechese, Cunradus Burgravius de Nurenberg, Regenoldus de Riphenberch, Oudalricus, Walpoto, Oudalricus de Wischenveld, Heinricus de Otlohestorf et Megengotus frater eius; Ministeriales: Gundeloch de Rodelendorf, Ratloch de Memesdorf, Goteboldus de Osterhoven, Eberhardus de Troschenrut, Marcquardus de Willehalmesdorf, Hartlibus de Wincere, Eppo de Hergoltingen et frater eius Marcquard, Rapoto de Poldingen, Gozwinus de Osterhoven et filius eius Gozwinus, Chunradus de Bummanesdorf, Eberhart de Annewalesdorf et frater eius Ehkehart et alii multi. Actum anno Dominice Incarnationis MCLXIIII. indictione XII. regnante Domino Friderico glorioso Romanorum Imperatore et semper Augusto, anno regni eius XIII. Imperii vero VIIII. feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 330-331
Editions
  • Hund - Gewold, Metropol. II. 111. (Monac. edit.)
  • Mon. boic. V. 158.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.