Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1170 II 13
Signature: 1170 II 13
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Februar 1170, Tusculum (heute?)
Papst Alexander III. bestätigt dem Kloster Admont seine Besitzungen, insbesondere die bei Enns und Ulspuch.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 336
x
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis Liutoldo abbati monasterii S. Blasii, quod Admontis dicitur, ejusque fratribus tarn presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Officii nostri nos ammonet et invitat auctoritas, pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti ac tranquillitati salubriter auxiliante domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse dinoscitur, ut, qui ad earum regimen domino disponente assurnpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitiis tueamur et beati Petri atque apostolicse sedis patrocinio muniamus. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulatiouibus clementer annuimus et prefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, predecessorum nostrorum bonae memorise Paschalis, Innocentii, Lucii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes, ut quascumque possessiones, quaecumque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis prastante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Ex dono bonae memorice Gebehardi Salisburgensis archiepiscopi fundatoris ejusdem coenobii in valle Admontensi fundum eccesie. S. Blasii et quecumque Hemma cometissa ibi habuit, patellam salis in vicina monasterii apud Halle et maximam partem adjacentis nemoris. Ex dono Tiemonis archiepiscopi successoris ejus curtem ex altera parte alvei, qui dicitur Admont et ecciesiam S. Amandi Episcopi et reliquum nemoris, Parrochiam et praeconium ultra flumen Anesis cum Ecclesia S. Amandi, Patellam apud Halle cum augia, quse adjacet praedicto flumini. Ex dono Chunradi senioris Archiepiscopi Salzburgensis patellas et salinas apud Halle et forestum omne ad Wenge pertinens cum Novalibus et decimis, Curtes Rudindorf, Arnieck, Rute, Chrumpovve et quae dederunt prsedicti Episcopi in variis usibus alpium et montium, ubi sal coquitur et ferrum foditur, cum agris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus a rivulo Zedelze usque Frodnize et a Luzahe usque Staiphe. Ex dono Eberhardi Archiepiscopi Salzburgensis Ecclesiam S. Galli in silva nova cum decimis et novalibus et omni jure suo et salinis ibidem. Ex dono Chunradi primi Ecclesiam S. Marice Magdalenae et Domum Hospitalem Friesach cum decimis, praediis et omnibus justitiis suis. Ex dono quorundam Nobilium, Rainerii videlicet et Petrissae et aliorum consanguineorum Liutoldi Abbatis Admontensis Allodia Tovernick et Chirchaim cum omnibus pertinentiis suis, Medietatem Ecclesiae S. Jacobi cum praedio Cholmenzi. Ex dono Gebhardi Archiepiscopi Decimas apud Tivene, Fiatsach, Chrapfeld, Michlendorf cum omnibus pertinentiis eorum. Ex dono Chunradi secundi Archiepiscopi curtem decimalem ad Wertse cum praedio Rapotendorf, Guttenprunen et aliis possessionibus Mathildis matronae, Ecclesiam S. Michaelis cum praedio Zezen, Ecclesiam S. Johannis cum praedio Zozzen, cum decimis et omni jure suo. Ex dono Marchionis Otaker alpem Scoberen ad idem praedium pertinentem, Quidquid apud Grazlup et Pals habetis. Ex dono Gebhardi Archiepiscopi decimas Chatse, Wehe, Lungovve cum appenditiis suis. Ex dono ejusdem Archiepiscopi Ecclesiam de Tiufenbach et Aichdorf, Preitenfurt cum omnibus pertinentiis eorum, Apud Wenge Ecclesiam S. Agathae cum omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam sancti Andrem et curtem Trieben cum omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam Dietmarsdorf et curtem cum adjacentibus praediis, videlicet Griez duas, Perndorf, Strechovve, Puhel cum omnibus pertinentiis suis. Ex dono Alberti Archiepiscopi Salzburgensis Parochiam Palte cum omni jure suo. Ex dono Chunradi primi Archiepiscopi Ecclesiam S. Marim cum praedio, quod vocatur Jaeringen inferius. Ex dono Gebhardi Archiepiscopi Jaeringen superius cum omnibus appenditiis eorum, Praedium Nazovve cum multis aliis adjacentibus praediis. Ex dono Chunradi et Eberhardi Archiepiscoporum Ecclesiam S. Nicolai et praedium Gotfridi Mokkernovve cum novalibus et decimis, Ecclesiam S. Martini cum praedio Strazganch, quod fuit Guntheri Marchionis et Chunradi Comitis de Pilstain, cum omnibus pertinentiis suis; Praedium Radlach, quod fuit Comitis Pernhardi; Quidquid habetis Lusniz, Chamere, Mutarn. Ex dono Nobilium Treboche, Tunevviz, quinque curtes ad pontem S. Stephani; in eadem Parochia ex dono Eberhardi Archiepiscopi decimas, Quidquid apud S. Benedictum et Puchovve, Lobenich et Chrovvat praediorum et decimarum habetis. Ex dono Chunradi primi decimas ad Murz, Ex dono Nobilium praedia Muterndorf. Ex dono Eberhardi Archiepiscopi duos mansos in villa Teschanschirchem cum decimatione tota inter Pincha et Lavenze. Ex dono Nobilium quaecumque apud Wurvelach, Potsach, Gomvarn, Phaphenstain et Aichovve possidetis. Ex dono Gebehardi Archiepiscopi Ruste, Arnsdorf, Welmnich cum appenditiis eorum. Apud Wachovve quidquid Comes de Wolfrathusen, apud Brunnen quidquid Fridericus advocatus vobis dederunt. Quaecumque dono nobilium apud Chremse, Ense et Ulsburch possidetis. Apud Tresvviz et Liuzen praedia cum decimationibus suis, Ecclesiam S, Johannis et praedium Hagenberg et Winzenbach et Gundachringen. Ex dono Archiepiscoporum apud Sundrmaeringen, Prukkarn, Aiche, Eberhartingen quaecumque habetis. Allodium magnum apud Hoveheim, quod a Nobilibus de Abensberg emistis. Ex dono Nobilium praedium apud Hus superius et inferius cum Ecclesia S. Paterniani cum omnibus pertinentiis suis. In Ensvvalde, Schratengastei et Tricenvvald, Ecclesiam S. Martini cum novalibus decimis usque Horgenbrucken. Es dono Gebhardi Archiepiscopi praedium Mittrechoven, Wenge, Elinovve. Ex dono Chunradi primi Archiepiscopi praedium apud Chuchil, curtem apud Salzburch, Hirsehalm cum appenditiis eorum. In villa Beirhalle quaecumque a Comite Pertholdo et Ottone Palatino dono vel concambio acquisistis. Ex dono Nobilium quidquid apud Pergen, In Brichaim, Haselbach habetis. Ecclesiam S. Martini cum praedio magno Eisindorf, quod fuit Udalrici, et alteram Ecclesiam cum praedio Pernhardi et omnia, quae ibidem emistis. Nec Episcopo nec Abbati ipsi nec personae alicui facultas sit bona ejusdem coenobii in feudum sive beneficium sine consensu meliorum et discretorum fratrum aliquibus dare nec modis aliis alienare. Sane sepulturam illius loci liberam esse censemus, ut, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati sint vel interdicti, extremae voluntati eorum nullus obsistat salva justitia matricis Ecclesiae. Laicos sive Clericos liberos et absolutos ad Conversionem suscipere nullius Episcopi vel Praepositi vos inhibeat contradictio. Prohibemus quoque, ut nulli fratrum post factam professionem absque Abbatis totiusque congregationis permissione liceat ex eodem elaustro discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Sane Novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas prsesumat exigere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci Abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet surreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel pars consilii sanioris secundum timorem Dei et Beati Benedicti Regulam praeviderint eligendum.||
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salva Sedis Apostolicse auctoritate et Salzburgensis Episcopi Canonica reverentia, cui tamen omnino non liceat ei vexationem aliquam vel consuetudinem, quae Regularium quieti noceat, irrogare. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua Jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonse actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Alexander Catholicae Ecclesiae Episcopus subscripsi.||
Ego Bernhardus Portuensis et S. Ruffinae Episcopus subscripsi. Ego Chunradus Maguntinensis Sedis Archiepiscopus et Sabinensis Cardinalis subscripsi.||
Ego Oddo Tusculanus Episcopus subscripsi. Ego Jacynctus Diaconus Cardinalis S. Mariae subscripsi. Ego Cinthius Diaconus Cardinalis S. Adriani subscripsi.||
Ego Manfredus Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum subscripsi. Ego Hugo Diaconus Cardinalis S. Eustachii juxta templum Agrippae subscripsi. Ego Johannes Presbyter Cardinalis S. S. Johannis et Pauli tit. Pamachii subscripsi. Ego Hildebrandus Basilicae XII. Apostolorum Presbyter Cardinalis subscripsi. Ego Albertus Presbyter Cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Gvvilhhelmus Presbyter Cardinalis tit. S. Petri ad Vincula subscripsi. Ego Boso presbyter Cardinalis sanctse Pudentianae tit. Pastoris subscripsi. Ego Petrus Presbyter Cardinalis tit. S. Laurentii in Damaso subscripsi. Datum Tusculani per manum Gratiani Sanctae Romance Ecclesiae Subdiaconi et Notarii IIII.. Idib. Febr. Indict. IV. Incarn. Dominicae Anno MCLXX. Pontificatus vero Domini Alexandri pape III. Anno XII.

Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 336-340
Original dating clause: IIII.. Idib. Febr.
Editions:
- Pez, Thesaur. T. III. Ps. III. pag. 666
Language:
Places
- Tusculum (heute?)
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1170 II 13, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1170_II_13/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success