Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1184 V
Signature: 1184 V
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Mai 1184, Mainz
Kaiser Friedrich I. nimmt das Kloster Admont in seinen und des Reiches besondern Schutz und bestätigt demselben seine Besitzungen, namentlich die bei Ens, Ulsbach, Hall, am Hausruck und bei Wels.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 389
x
IN nomine Sanctae et Individuae Trinitatis. Fridericus Romanorum Imperator Augustus. Aequitas rationis et censura Justiciae Maiestatem nostram ammonent et invitant, ut ad Munimen et protectionem Ecclesiarum Dei, quibus ordinatione Divina prodesse tenemur et adesse, solatium gratiae nostrae clementer extendamus, specialiter autem ad illas, a quibus orationum suffragia et spem salutis nostrae gaudemus in Christo Jesu suscipere. Hujusmodi namque affectuoso pietatis opere sic per bona temporalia transire speramus, ut eo propitiante, qui dat salutem Regibus, aeternam beatitudinem consequi mereamur. Ea propter cognoscant universi Romani Imperii fideles praesentes et futuri, quod nos intuitu Divinae remunerationis et nostra omniumque Parentum nostrorum salute nec non et respectu Religionis ac obtentu participationis bonorum operum et orationum Agmundensis Congregationis eandem Admontensem Ecclesiam, Abbatem, Monachos et fratres ibidem Deo servientes, familiam et omnia bona praedicto Monasterio pertinentia sive a fundatore Gebhardo Salzburgense Archiepiscopo et ejus successoribus sive ab aliis fidelibus tradita seu fratrum Labore et industria rationabiliter conquisita, sicut in privilegio piae recordationis Chunradi senioris et aliorum Successorum ejus suis distincta censentur Vocabulis, Videlicet haec: Ex dono bonae memoriae Gebbardi Salzpurgensis Archiepiscopi fundatoris ejusdem Coenobii in valle Admontensi fundum Ecclesiae S. Blasii et quaecumque Hemma Comitissa ibi habuit; Patellam salis in vicinia Monasterii apud Halle et maximam partem adjacentis nemoris. Ex dono successorum ejus Tiemonis et Chunradi et Ebirhardi Archiepiscoporum Curtem ex altera parte alvei, qui dicitur Admunt, et reliquum nemoris et praeconium ultra fluvium Anesis; Patellas et salinas apud Halle cum Augia, quae adjacet flumini praedicto, et forestum omne ad Wenge pertinens com Novalibus, Curtes Rudindorf, Kriezzovve, Pleberch, Arnich, Rute, Chrumpovve, Jonspach et quae dederunt praedicti Episcopi in variis usibus alpium et montium, ubi sal coquitur et ferrum foditur, cum agris, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus a rivulo Zedlize usque Frodnize et a Lusah usque Slayph cum piscationibus et Venationibus in praedictis terminis et apud S. Gallum Novalibus et omnibus Justitiis suis. In eadem Valle sua et in Nemoribus seu montanis eorum tam remotis quam prope positis sive in Karinthia seu Marchia vel in omnibus praediis suis, ubicumque venae salis seu argenti vel ferri aut cujuslibet generis Metalli fodinae reperiri poterunt. Ex Dono quoque Chunradi primi Domum Hospitalem Friesach cum praediis et omni Jure suo. Ex Dono Nobilium quorundam Reinheri videlicet et Petrissae et aliorum consanguineorun Livtoldi Abbatis Admuntensis Allodia Touernich et Chirchaim cum omnibus pertinentiis suis; Praedium ad Segeriz, praedium ad Cholmunz, in Gnessovv et Purchstall, praedium in Tobilarn et Micheldorf. Ex Dono Chunradi secundi Archiepiscopi praedium Rapotindorf et Guetinbrunnen et Aichen et aliis possessionibus Machthildis matronae. Ex Dono Gebehardi Archiepiscopi praedium Zezzen et Altenhoven et Lelin, Praedium ad Pisvvich et in Zozzin. Ex Dono Marchionis Otakari et ejus filii Oda. Ducis alpem Schoverin ad idem praedium pertinentem, Quicquid apud Grazlup et Pals habent. Ex Dono Gebhardi praedium Tiufenpach et Aichdorf, Praitenvvrt cum omnibus pertinentiis eorum; Quicquid apud Gurzeim et Wenge et in Thauro monte habent et Triebin cum omnibus pertinentiis suis, praedia ad Duas Griezin et Dietmarsdorf, Perndorf, Siginsdorf, Stade, Strechovve, Puhel cum omnibus pertinentiis suis. Ex Dono Chunradi primi Archiepiscopi praedium Jeringe inferius, ex Dono Gebehardi Jeringe superius cum omnibus appendiciis eorum. Ex Dono Chunradi et Ebirhardi Archiepiscoporum praedium Gotefridi Mukkinnovve cum omni Jure suo. Praedium Gazzovve et Velkis cum adjacentibus praediis, praedium Averam et Culme, praedium Lazlavvsdorf, Silvam, quam dedit Otaker Dux inter Losniz et Gamniz, praedium Strazganch, quod fuit Guntheri Marchionis et Conradi Comitis de Pilstein et Stubenich et Fustriz cum omnibus pertinentiis suis et cunctis, quae in Marchia habent, praediis; Praedium Ratelach, quod fuit Comitum Weriandi et Pernhardi; Quicquid habent Lufniz, Waltinpach, Chomer et Mutarn. Ex Dono Nobilium Treboch et Tunevviz, quinque Curtes ad pontem S. Stephani cum molindino; Quicquid apud sanctum Benedictum et Puech et Lobnick et Chrotendorf et Chrovvath et juxta Muram fluvium et Liesnich et apud Lungovve et Chats praediorum habent. Ex dono Nobilium praedia Mitterndorf et Pirchenvvanch et Selsniz. Ex dono Ebirhardi Archiepiscopi duos mansus in villa Techanschirchen. Ex dono Nobilium quaecumque apud Wurvilach, Potsach, Gomvaren, Pfafstete, Modelansdorf et Aichove et Volindorf possident. Ex dono Wielandi et uxoris suae Jutae praedium Chrovvat et Vurvelath et Gumpoldischirchen, vineam ex dono Gebhardi Rust, Arnisdorf, Welmnich, Winden cum appenditiis eorum. Apud Wachovve quidquid Comes de Wolfrathusen apud Prunnen, quicquid Fridericus advocatus apud Luthinove, quidquid Gotefridus de Weterfeld eis dederunt. Ex dono Nobilium vineta apud Chremise cum molendino et quaecumque inibi et apud Pielach et ubicumque in Austria apud Ens et Ulspuch, Praedium apud minus Halle, quod Ducis nuncupatur, quaecumque circa Housrukk et circa Wels possident, Apud Tresvviz et Luezen praedia. Ex dono nobilium praedia Haginperg, Wizzenbach, Obilarn, Gundakeringen, Slabenich. Ex dono Archiepiscoporum Sundermaningen, Peukkarn, Irintal, Tutisinpach, Aich, Winchlaren, Eberhartingen, Hovemarn, quod emerunt; Praedium apud Hus superius et inferius, Inensvvalde et Rastat, Schratengastei, Uricenvvalde, Pongovve, Praedia cum novalibus usque Horginprukke, praedium Mitternhove, Wenge, Elmovve a Gebhardo Archiepiscopo Salzpurch, Hyrshalm cum appenditiis eorum. In villa Baierhalle quaecumque a Comite Pertholdo et Ottone Palatino dono vel concambio acquisierunt. Ex dono nobilium quidquid apud Pergen, Imberheim, Hatiprechtisprunnen, Hasilbach, Surloch, Hesilvvanch, VVilpach, VVetilchaim, Uralsdorf, Cramperch et quaecumque in Bavaria habent, praedium Elsindorf, quod fuit Ulrici et Pernhardi et omnia, quae ibidem emerunt. Haec ergo omnia, quae Admontensis Ecclesia in praetaxatis locis et aliis similiter legitime possidet et quaecumque ei pertinent in terris, agris, vineis (aquis) aquarumque decursibus, silvis, pratis, pascuis, locis cultis et incultis, infra terram et supra terram et ea, quaecumque post indulta eis privilegia vel ante eorum collationem justo adoptionis titulo dinoscuntur possedisse vel praestante Domino imposterum juste sunt adepturi, sub alis et aquilis Imperatoriae Majestatis conservanda suscepimus et defensanda constituentes vel debita usuum integritate possideant, quae de Regalibus Imperii a Salzburgensi Ecclesia nomine Elemosynae susceperunt et possidere dinoscuntur.||
Ad augmentum quoque Imperialis gratiae clementer eis indulgemus et confirmamus, ut in saecularibus judiciis per omnem vallem ipsorum nullus advocatorum vel aliorum judicum quippiam sibi juris vendicet, sed Abbatem et fratres ejus, sicut hactenus habuerunt, libere respiciant, Insuper adjicientes Imperialis edicti vigore, ut quemadmodum Gebhardus Comes de Purchousen advocatus quondam monasterii et successor ejus Patruus noster Dux Austriae Hainricus advocatiam ejusdem Monasterii habuisse dinoscuntur et sicut idem Dux Hainricus et filius ejus Dux Liutpoldus privilegiis suis eidem confirmaverunt Ecclesiae, ita irrefragabiliter observetur, scilicet quod nec ipsi advocati nec fideles eorum placita, bannos, modios vel pecudes a fratribus ipsis vel hominibus eorum exigant; Insuper ut nec ipsis advocatis nec aliis potestatibus liceat de advocatia bonorum ejusdem Ecclesiae quempiam inbeneficiare, sed fideles et amicos suos dilectionis tantum intuitu tutores ac defensores monasterii instituat. Idipsum quoque in tota terra Ducis Stirensis consanguinei nostri et in Karinthia perpetim observandurn statuimus. De libero quoque per omnem terram Ducis Styrensis transitu et teloneo ab eis non exigendo, sicut ipse Dux Otaher et pater ejus fratribus jam dictae indulserunt Ecclesiae, et nos indulgemus et confirmamus statuentes et Imperiali auctoritate sancientes, ut nulla omnino persona humilis vel alta, secularis seu ecclesiastica hanc auctoritatis nostrae paginam aliquibus damnis injuriarum seu calumniis audeat attentare. Quod qui fecerit, Majestatis reus quinquaginta Libras auri puri pro poena componat, dimidium fisco Imperialis Camerae et reliquum injuriam patienti Ecclesiae. Huius rei testes sunt Chunradus Moguntinus Archiepiscopus, Philippus Coloniensis Archiepiscopus, Hermannus Monasteriensis Episcopus, Martinus Misnensis Episcopus, Chunradus Lubicensis Electus, Liupoldus Dux Austriae, Fridericus Dux Sueviae, Ludvvicus Comes de Spizimberch, Engilbertus Comes de Gurtze, Heinricus Comes de Vietse, Otto de Lenginbach, Herkimbertus de Haginovve, Khrafto de Emizinisbach, Engilscalcus de Ura, Lutvvinus de Sunninberch, Ulricus de Stovviz, Heinricus de Dunkinstein et alii quam plures. Sigillum Friderici Romanorum Imperatoris Invictissimi. Ego Gotefridus Imperialis aulae Cancellarius vice Chunradi Moguntinae sedis Archiepiscopi et Germaniae Archicancellarii recognovi. Acta sunt haec anno Dominicae Incarnationis MCLXXXIIII. Indictione II. Regnante Domino Friderico Romanorum Imperatore Gloriosissimo, Anno Regni ejus XXXIIII. Imperii vero XXX. feliciter. Amen. Datum apud Moguntiam.

Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 389-393
Editions:
- Ludewig, Reliquiae Mscpptt. IV. 170.
- Pez, Thesaur. Tom. III. Ps. III. pag. 676.
Language:
Places
- Mainz
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1184 V, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1184_V/charter>, accessed at 2024-11-19+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success