useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1186 XII 27
Signature: 1186 XII 27
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Dezember 1186, Admont
Otakar, Herzog von Steiermark, nimmt die Besitzungen des Klosters Admont in seinen besonderen Schutz, darunter auch die am Flusse Krems, Tratnach etc.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 401
 
x
IN Nomine Sanctae et Individuae Trinitatis. Ego Otacher Dei Gratia Dux Styriensis Isenrico venerabili Admontensi Abbati et toti Congregationi in perpetuum. Pro adipiscenda Dei gratia et aeternae beatitudinis in futurum gloria servorum Dei et ancillarum indigentiam alleviare cupientes Admontense monasterium cum rebus et personis in terra nostra existentibus in defensionis nostrae tuitionem suscipimus et pro salute omnium parentum nostrorum praefatum Monasterium auxilii nostri munimine deinceps tam per nosmet ipsos quam per ministeriales nostros fideliter roboramus. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus tam futuris quam praesentibus, quod possessiones in Enstal circa Muram in Marchia, in Austria vel ubicumque a parentibus seu ministerialibus nostris pro redemptione animarum eidem monasterio collatas potenti manu iterata traditione confirmamus. Et in hujus traditionis irrefragabile robur quorundam praediorum propria nomina subjungimus, quorum primum est a patre meo traditum alpis, quae dicitur Scobern seu Lavende, et silva ei adjacens cum omnibus terminis suis et quod nos propria manu tradidimus, et silva, quae est inter Vokhir et Kamniz et Lofniz usque ad Alpem. Praedium ad Mirtscaren, quod mater mea in testamento tradidit. Praedium ad Mutarn et Gruebe a Domina Gisila Nobili femina per manum Patris mei traditum in testamento, cujus usum hactenus habuimus, divino intuitu remittimus. Et a ministerialibus nostris tradita, ut sunt haec: In Enstal ad Lichenperge mansus, Sednich I. mansus, Ad Mitternperg dimidius mansus, Zeizenperh unus, Wizenpach unus et dimidius, Item ibidem curtis una, Sundermaeningen curtis una, Chienovve unus mansus, Pars praedii ad Haginperch, Sevvin dimidius mansus. In Bavvaria ad Geroldisperge tria beneficia, Hezzemanisdorf duo, Stadele septem, ad Warte I. mansus, juxta fluvium Chremse curtis una, Dratina curtis una et mansus unus, Wiztra curtis una, Rute juxta Welpe curtis una, Locus curtis apud vicum forensem Ense, In valle Palta ad Grieze curtis una, Praedium ad Siginsdorf, juxta Muram ad Chrovvat tres mansus et curtis una, apud S. Benedictum curtes duae, pars praedii ad Lobnich, Treviach mansus unus et dimidius, Chichelvvanch duo mansus et ad Precha unus. In Marchia praedium Ladersdorf, Padebrunne curtis una, ad Sulze tres mansus, Hizzendorf duo, Ilsungesdorf duo, Hetesdorf, Olsmiz sex, Wachrain unus mansus, Paldungesdorf juxta Rabniz novem, Ultra Diepoldisperge unus, in Gocelinsperg octo, Praedium Liuzinsdorf. In Austria quaecumque apud Wurfilach et Potschach monasterium possidet, Ad Pirchenvvanch duo mansus, Wartperge unus, Mitterndorf unus. Item juxta Muram ad Sicze mansus unus et molendinum, Praedium ad Scavvisdorf, Oberndorf curtis una, Havenarn unus mansus, Zuchedol dimidius et si qua sunt alia, quam in praedictis universaliter comprehendimus. De Caetero pro honore Beatissimae Mariae semper Virginis Dominae meae et Sancti Blasii martyris cunctis Ministerialibus nostris suisque sequacibus perpetuam licentiam indulgemus, ut quando et quantumcunque de suis praediis pro redemptione animarum suarum eidem Coenobio conferre voluerint, sine porrectione nostrae manus sicut monasteriis in nostro fundo positis liberam deinceps de jure tradendi habeant potestatem. His etiam addimus, ut quaecumque impendia gratiae a nostris antecessoribus sive a nobis praefato coenobio hactenus collata sunt, inconcussa inposterum permaneant, scilicet ut in omnibus locis ditionis nostrae a fratribus praedicti monasterii jus telonei non exigatur, Sed et per castra vel vicos, per clusas, per pontes et quascumque terrae nostrae vias liberum habeant transitum, sicut a Patre meo eis indultum novimus et a serenissimo Domino Imperatore Friderico semper Augusto confirmatum novimus. Ipsius preterea Auctoritate et nostra statuimus, ut, quemadmodum sub avo, patre meo idem Coenobium ab omni judicum vel praeconum nostrorum gravamine liberum mansit et immune, sic et deinceps in perpetuum ab omni fidelium et ministerialium nostrorum seu quorumlibet potestatis nostrae hominum infestatione praescripti coenobii fratres et homines securi infra vallem ipsorum nec judiciorum nec ullius exactionis occasione inquietentur. Similiter in omnibus possessionibus ipsorum sub nostra tuitione constitutis nec sub advocatiae nostrae nomine nec cujuspiam juris vendicatione alicui nostrorum liceat in placitorum, bannorum, modiorum vel pecudum exactione ipsos molestare, sed sicut hactenus a progenitoribus meis ad Nos transmissum est, pro salute animae ac nostrae dilectionis intuitu illos omnes nostri tueantur et defendant. Praeterea usum piscandi in Palta de Zedelze in Anesum, sicut prius habuerunt, in venationibus liberam insecutionem canum suorum post feras de suis saltibus in nostros fuga aberrantes indulgemus. Et ne hujus scripti paginam in posterum quisquam successorum nostrorum violare praesumat, sigillo nostrae auctoritatis ea communimus. Nomina quoque fidelium et ministerialium nostrorum, quibus praesentibus et faventibus ista conscripta sunt, in testimonium actae rei subjungimus: Rudolfus de Chindeberg homo liber et Nobilis, Gundaker de Styre, Albertus de Eppinstain et filius ejus Lantfrancus, Herrandus de Wildonie, Ditmarus de Liehtenstain, Gerungus de Strechovve, Gerungus de Stutarn, Lantfridus de Ramnstain, Fridericus de Petovve, Ludvvicus de Slirbach, Arnoldus de Wartinbuch, Liupoldus frater Ducis, Heinricus de Sancta Margareta et filius ejus puer de Marchpuch, Duringus de Emeberge, Dietmarus de Putinovve et frater ejus Ulricus, Gotfridus de Lind, Hervvicus Boemus, Marhquardus de Starchinberh, Marquardus de Posenvvanch, Engilscalcus Hucinger, Eberhardus de Ternberge, Fridericus de Mirsdorf, Ulricus de Holzhusen et frater ejus Etich, Helmvich de Wenge, Hartnidus de Ovvenstein, frater Hartnidi de Ort, Bernhardus de Rukerspurch, Manegoldus de Henneberch, Heinricus de Trabstetin, Heinricus de Tann, Almarus de Pubenhoven, Warmunt de Ense, Richerus de Uverses, Inibrich de Losinstain, Dietmarus de Uvizzenchirchen, Volcholdus de Eppenstain, Meinhardus de Wildonie, Richerus Bavvarus, Chunradus Schure, Otaker Schieke, Rudigerus Meise, Ekebertus de Steveninge, Reinherus et frater ejus Otaker de Taene, Ortolfus de Chersperg, Ekhardus de Graece, Ekhardus de Lasnich, Ekhardus junior, Guntherus frater ejus, Egilolfus de Mitterdorf Ortvvinus servus Ducis, Olscalcus de Salzpurh, Svvichardus de Haginperge. Actum in loco Admontensi VI. Kal. Januarii Anno Incarnationis Domini Millesimo Centesimo LXXXVI. Indict. IIII. regnante Gloriosissimo Romanorum Imperatore Friderico, Anno Regni ejus XXXV. Imperii XXXII. feliciter. amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 401-404

Original dating clauseVI. Kal. Januarii

Editions
  • Pez, Thes. Tom. III. Ps. III. pag. 750.


LanguageLatein
Places
  • Admont
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.