useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1222 VII 14
Signature: 1222 VII 14
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Juli 1222, Passau
Gebhart, Bischof von Passau, bestätigt die alten Rechte der Stadt Eferding.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 636
 
x
In nomine domini Gebehardus dei gratia Patauiensis episcopus omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris In perpetuum. Quia nostra interesse dinoscitur, ut utilitatibus omnium ecclesie nostre pertinentium hominum sollicitudine paterna prospicere debeamus, hinc est, quod ad presentium noticiam et ad futurorum memoriam cupimus peruenire, quod licet cives ciuitatis nostre Euerdingen in solutione mvte apud Patauiam ciuitatem nostram hoc ius ex antiquo habuerint, quod ipsi ciues Patauienses habere noscuntur, quia tamen ita factum est propter antiquitatem temporis, quod ius idem per dies aliquod est subtractum eisdem, uolumus atque statuimus innouantes, quatenus prefatj ciues de Euerdingen in ipsius solutione mvte de propriis rebus suis sicut et hactenus cum ciuibus Patauiensibus pari gaudeant gratia atque iure. Preterea elucescere cupimus uniuersis hanc paginam intuentibus, quod ipsa ciuitas Everdingen hoc etiam iure gaudet, ut omnes aduenientes recipiantur atque seruentur ibidem preter eos tantum, qui manifeste furtum secum afferunt seu rapinam neque ibj eiciendus aliquis est proscriptus, nisi interdicatur ibj primitus uel ipsius inibj proscriptio publice nuncietur. fur quoque siquis in ciuitate captus fuerit, de ciuitate, sicut est cinctus cingulo, debet dari. Siquis uero ciuium proscriptionem meruerit, hic est in ciuitate seruandus, quousque absolutionem obtineat per satisfactionem debitam de commissis; sed et id cunctis manifestandum duximus, quod de curua aha usque Tratwerde aduocatia ad nostram omnimodis spectat ecclesiam et de nauibus in hoc, quod dicitur Stechreht, nos et successores nostri habemus iudicium ut in foro. Vt igitur ista permaneant inconuulsa, presentjs priuilegij paginam conscribj et conscriptam nostri impressione sigillj fecimus consignarj testium, qui interfuere, nominibus subnotatis. Hij sunt testes: Hadmarus de wesen, Livtoldus de Sauerstetin, Pilgrimus et Waltherus fratres de Tanneberch et alij plures. Datum apud Patauiam II. Idus Julij Anno dominj M. CC. XX. II. Indictione decima, Pontificatus nostri anno primo.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 636-637

Original dating clauseII. Idus Julij

Editions
  • Mon. boic. XXIX. II. pag. 330.


LanguageLatein
Places
  • Passau
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.