useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1225 V 05
Signature: 1225 V 05
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. Mai 1225, Passau
Gebhart, Bischof von Passau, beurkundet einen Vergleich zwischen dem Kloster St. Nicolaus bei Passau und Siboto und Ortolf von Chuchendorf wegen des Gutes Winkel in der Pfarre Grieskirchen.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 654
 

orig.
Current repository
Bayerisches Hauptstaatsarchiv München (www.gda.bayern.de/hsta00.htm-8k)

Mit Siegel.Material: Pergament
    x
    C. Gebhardus dei gratia patauiensis Episcopus vniuersis christi fidelibus hanc Cartam inspecturis Salutem in domino. Sciant cuncti fideles in domino tam presentes quam futuri, quod controuersia inter dilectos nobis fratres V/olricum prepositum et conventum sancti Nycolai patauie ab vna parte et Sibotonem militem et filium eius Ortholfum de Chuchendorf ab altera parte super quodam predio in parrochia Grizchirchen in loco, qui dicitur Winchil, posito diu habita ita demum coram nobis et choro nostro de consensu parcium decisa fuit, quod dictus Siboto idem predium, cum sit proprietas ecclesie sancti Nycolai, a manu ipsius prepositi accepit tantum ad uite sue tempora possidendum sic utique, ut dimidium talentum monete in eadem prouincia tunc datiue annuatim soluat conuentui sancti Nycolai in festo sancti Andree, renunciante quoque penitus ibidem filio suo predicto Ortholfo in manum prepositi coram nobis actioni et litigio, quo licet iniuste pro eodem predio ecclesiam apud S. Nycolaum tunc et in futuro uoluit aggrauare. Adiunctum etiam fuit in eadem conpositione, quod ante dictus miles Siboto ad melioracionem talis predii tam in edificiis quam cultura omnimode intenderet et ad placitum prepositi uenire non omitteret tempore presignato. Vt autem talis contractus ratus tantum ad dies memorati Sibotonis permaneat, cum ipsum predium sine alicuius contradictione post mortem suam libere ad ecclesiam sancti Nycolai cum omni vtilitate redire debeat, duo paria literarum inde conscribi et nostro Sanctique Nycolai sigillo fecimus conmuniri vno ipsorum Sibotoni assignato, reliquo ad sanctum Nycolaum in facti memoriam reseruato. Actum hoc est in maiori ecclesia Patauie in vigilia sancti Johannis apostoli ante portam latinam anno ab jncarnatione domini M. CC. XXV. Indictione XIII. Testes autem huius facti sunt: De choro Chvnradus decanus, Chunradus Thvmpharrer, Eberhardus oblagarius, Albertus de Chnollo (?), Heinricus et Herbordus fratres sartores, Ruodolfus, Heinricus sartor, Albertus probstil. De sancto Nycolao Heinricas miles, Waltherus, Sifridus, Richardus, Vlricus hovinger, Magister Einwicus, Reinbertus canonicus Ardacher, Otto plebanus de Otartschirchen, Ortholfus de hvcingen et alii quam plures.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 654-655

    Original dating clausein vigilia sancti Johannis apostoli

    Editions
    • Mon. boic. IV. pag. 332.


    LanguageLatein
    Places
    • Passau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.