Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1225 VI 16
Signature: 1225 VI 16
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. Juni 1225, Straubing
Ludwig, Herzog von Bayern, bewilligt, dass seine Vasallen ihre Lehengüter dem Spital am Pyhrn vermachen dürfen.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 655-656
Current repository:
HHStA Wien (www.oesta.gv.at)
HHStA Wien (www.oesta.gv.at)
Mit Siegel.Material: Pergament
C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Lodewicus dei gratia Palatinus comes Reni et dux Bawarie cunctis Christi fidelibus imperpetuum. Constat liquido ex sacre scripture preconio, quod altissimus in regno hominum dominatur et, quemcumque uoluerit, super illud constituet, digne ac fideliter administrantem ad celum saluandum sustollet, sinistre autem agentem ignibus inferni cruciandvm in uoluet. Hinc nos accusante conscientia anxiatj medullitus tabescimus, quia contra tantam potestatem nos in multis reos cognoscimus, sed de eius incomprehensibili misericordia confisi spem gratie eius prestolamur, vnde notum esse uolumus cunctis Christi fidelibus tam futuris quam et presentibus, quod nos respectu diuine miserationis et sancte dej genitricis Marie pro remedio animarum patris nostri Ottonis atque dilecte matris nostre Agnetis, tum etiam ideo, quia tanta est prerogatiua ac excellentia bawarice dignitatis, cui clementia dei presidemus, ut res atque possessiones suas, cui et ubj uoluerit, potestatiue distribuat, exiguum fructicem pietatis fecimus in nouum hospitale sancte Marie, quod situm est in pede montis cognominatj pirn positi in ualle dicta Windiskegaersten, que interiacet asperrimis montanis ultimis Noricorum partibus conterminis et ex iure fundi babenbergensi ecclesie subiectum comprobatur. Et fecimus non precipiti animo sed sedula admonitione domini nostri Eberhardi Salzpurgensis archiepiscopi cum beneuolentia et consensu optimatvm bawarie, qui nobiscum de pace prouincje tractantes in Struobinge aderant et licitum ac bene esse meritorium censebant possessiones regni illis ecclesiis licite conferri, que ad babenbergensem ecclesiam spectare uidentur, quia et ipsa per regnum fundata eidem fideliter obsequi dinoscitur. cepta itaque prosequentes uobis in domino notificamus, quod nos cum consensu omnivm optimatum atque sub deuota adtestatione totius curie regni bawarie pium assensum nostrum et licentiam atque potestatem dedimus omnibus ministerialibus nostris atque alijs beneficia a nobis in feodo habentibus, predia ac beneficia atque possessiones suas cum omnibus fructuariis cultis, incultis, quesitis et inquirendis prefato hospitali libere conferre eandemque ecclesiam pauperum sedulam altricem ac ministram, prout uoluerint, prediis et rebus suis ditare, quatinus eis et nobis in districto Christi iudicio eternorum fiat retributio fidelis presbiter Perhtoldus eiusdem hospitalis prouisor ad optimates et maiores accedendo seduloque interpellando instantia deuoti laboris istud impetrauit. Et ne tale factum donationis nostre a successoribus nostris possit uiolari, paginam istam fecimus inde conscribi et sigillo nostro communiri testibus subnotatis: Dominus archiepiscopus Eberhardus, dilectus filius noster Otto, Rapoto palatinus comes, Heinricus comes frater eius, Chuonradus sororius noster comes de wazerburch, Heinricus de lapide, Heinricus de randeke, Chalhoh comes de Kirchperch, Hoholdus de Wolndsa, Altmannus de abensperch, Livtoldus pincerna de awe, Ekebertus dapifer de ekemuele, Chunradus de Paierbrunne, Chunradus marsalcus de altorf, V/olricus der chopf Alhardus de prisinge, Hermannus marsalcus de losnaph, V/olricus, Heinricus, Otto, fridericus de houenheimen, Heinricus dapifer de celle, Heinricus magister coquine de paernblah, Poppo de gettolfinge, Vlricus filius eius et alii multi liberi cum ministerialibus. Data in Strvobinge, ubi nos fauorabilem curiam rationabiliter indictam sollempniter celebrauimus XVI. Kalendas Julii, anno ducatus nostri XXX.VIIJ. acta sunt hec anno dominice incarnationis m. cc.xx. v. jndictione xiij. Romanis imperante friderico II. jn alamannia principante filio eius Heinrico, Regnante domino nostro iesu christo in eternum feliciter amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 655-656
Original dating clause: XVI. Kalendas Julii
Editions:
- Hormayr's Werke, III. 446.
Language:
Places
- Straubing
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1225 VI 16, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1225_VI_16/charter>, accessed at 2024-11-26+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success