Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1262
Signature: 1262
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262, o. O.
Hermann, Abt von Niederaltach, bestätigt die Rechte der Kunigunde, Eberhart's von Schönhering Hausfrau, an dem daselbst gelegenen Hof.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862), S. 300, Nr. 319
OÖUB 3 (Wien 1862), S. 300, Nr. 319
x
M. CC. LXII. Nos Hermannus abbas in altah Chvnegundi vxori Eberhardi de Schönheringen Curiarn nostram ibidem confirmauimus tali pacto, quod si dictus Eberhardus maritus eius heredes per eam habuerit, quemcunque illorum heredum ad residendum in Curia eadem elegerit, qui tunc fuerit, ille uel illa contrahet matrimonium ad uoluntatem ipsius abbatis et debita seruitia Altahensi ecclesie exhibebunt. Item ius habebit femina memorata, si mortuo predicto Eberhardo sine heredibus per alium virum heredes habuerit cuiuscunque sexus. Si autem nec per eum nec per alium heredes habuerit femina supradicta, ipsa usque ad obitum suum predictam Curiam possidebit et tunc ad ecclesiam libere reuertetur. Et si plures filios uel filias habuerit sepe memorata domina, ad nullum eorum spectat ius Curie memorate nisi ad illum solum, siue masculus sit sine femina, quem abbas tunc in eadem Curia duxerit collocandum, sed nec ille ius aliquod habebit ibidem, si uxorem duxerit sine abbatis consilio et consensu. Testes: Al. Cellerarius, Chunradus camerarius, Heinricus de Oetelingen, Ditmarus de Pvchoven, Eberhardus de Mvlheim, Heinricus officialis de Oetlingen, Heinricus officialis de Obernhausen, Chunradus officialis de Pvchoven, Siboto de Menndorf et alii multi.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862), S. 300, Nr. 319
Editions:
- Mon. boic. XI. 60.
Language:
Places
- o. O.
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1262, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OOEUB/1262.1/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success